Latin
ERUDITURUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 338
Unproofread scanNot analysed yet
Primarium vero negotium cum Veteris Testamenti Viros sapientia illustres eorumque monumenta ac libros respiciat, haud inconsultum duxit Noster, de lingua his familiari prolixam satis tractationem praemittere. Hanc itaque Hebraeam fuisse uti constat, sic de eadem capitibus in non unis docte disseruit. Vindicata nimirum ejus antiquitate linguarum quarumcunque aliarum originem multum superante, plura in medium affert de germana ac propria illius scriptura, quam Assyriacam vocat, ipsamque illam fuisse statuit, qua nunc in Hebraicis scribendis communiter utamur, cui Transfluvianam opponit, seu Samaritanam, quae vilior sit ac vulgaris. Veterem interea scripturam dici Assyriacam ea propter innuit, quod eandem in Assyria a parentibus Abrahamus hauserit, ac inde secum in alias oras attulerit, ut ut ipse forsan, posteaquam Euphratem transierit, recentiorem excogitasse credendus sit. His praelibatis, ad ipsos Veteris Testamenti Sapientes sese confert, &post pauca, quae de singulorum libris genuinis monet, apocrypha potissimum eorum scripta enarrat. Liber primus, antequam ad homines descendat, Deum &Angelos scriptores introducit. Ac Deo certe praeter libros allegoricos, &in his praecipue Librum Vitae, apocryphos etiam attribui observat, quales illi tres quos pro tribunali sedens quolibet anni initio aperire vulgo Judaeis perhibeatur. Angelorum apocrypha facit Scientias Divinas atque utiles, Scientias exotericas &malas, Phylacteria, Dispositiones Angelorum, Librum Jaldabaoth, Raziel, &plures alios. Hinc ab Adami exorsus apocryphis, qualia Liber Generationum Adam, Liber Adami Primi, Psalmus Cantici in diem Sabbathi, Apocalypsis, Scientiae, Cognitio, Testamentum Lucis; ad Scthum pergit, &ejus post alia Libros XIV, quos ipsi tribuunt Sethiani, &Libros L, quos ei liberaliter concedunt Mahometani, allegat. Succedunt cum suis apocryphis Egregori, Oannes, Thoyt ante cataclysmum sapientiae laudem consecutus, Enos, Cainan, Henoch, Mathusale, Lamech, Noë ejusdemque uxor Bath-Enos, Cham, Japhet uxorque illius Sambetha, quae in Sibyllinis cum marito se in arca fuisse gloriatur, Sem qui &Melchisedech, Phoenices, Heber, quorum postremus tanquam Indorum &Sinarum pater introducitur, horumque adeo disciplina simul tangitur. Liber secundus Viros Prophetiae nomine claros sistit, &quae cuivis horum adscribantur apocrypha, testatum facit. Agmen inter hos ducunt Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, duodecim Patriarchae cum suo Testamento, Job, Moses atque Aaron.