# Acta eruditorum 1705 342

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITURUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/342

51 de jure Palatinorum disserit, ac inter alia de Palatinatu Saxonico refert, quod idem, ab Imperatore Sigismundo, in Fridericum Bellicosum, Misniae Marchionem, cum Ducatu & Electoratu, nec non Arce & Oppido Altstedo, ubi frequentissime olim Palatini jus dixerint, fuerit translatus, adeo ut, vi Aureae Bullae & investiturae Sigismundi, cum dignitate Electorali ita coaluerit, ut ab ea nunquam separari queat, unique soli Potentissimo Electori Saxoniae proprius sit factus. Atque ob hanc causam factum esse, porro arbitratur Noster, ut a Friderici Bellicosi tempore, Serenissimi Electores Saxoniae, Palatinorum Comitum titulo uti, supervacuum crediderint. Electorali dignitate, a linea Ernestina, in Albertinam translata, Palatinatum Saxonicum, eadem quoque fata oportuisse experiri, amplius censet Consultissimus Autor, cui etiam non obsit, quod oppidum Altstedum, lineae Ernestinae fuerit restitutum, cum ab oppido illo, Palatinatus nunquam dependerit. In Capite nono, regale metallifodinarum jus prolixius nonnihil persecuturus, praesupponit, totum terrarum orbem a Deo Adamo & Evae fuisse concessum, adeo ut, sine Dei & Protoplastorum consensu, nemo quicquam sibi asserere potuerit; dominium porro universale ad posteros esse devolutum, ut talis communio inter eos extiterit, qualis inter plures cohaeredes esse solet, exceptis saltem iis, quae, vivo Adamo, alicui jam propria facta essent. Quia vero ista communio, aucto genere humano, diu durare non potuit, ea familiae herciscundae ratio inita est, ut quilibet illa, quibus ad sustentandam familiam, opus haberet, retineret, reliqua vero in medio relinquerentur, atque haberentur pro derelictis, & cujuslibet paterent occupat oni: hinc, ex sententia Nostri, pacto minimum tacito, ex rebus communibus, fuere factae nullius. Ejusdem ergo, cujus ceterae res, conditionis fuerunt quoque metalla: hinc qui fundum vacuum occupat, etiam metallorum, sub illo latitantium, dominus existimandus est, & quidem non tantum extra civitatem, sed & regulariter in civitate. His praesuppositis, Excellentissimus Autor docet, quod jure Romano quaedam metallifodinae publicae, aliae vero privatae fuerint; sed in Germania Regalibus indistincte sint andibzy G Googl annumeratae: id quod cum aliis, tum metallifodinarum Saxonicarum, & in specie Freibergensium, exemplis amplius declarat Postea inquint in veritatem sententiae illius, qua multi Doctores Saxonici, in terris Electorum & Ducum Saxoniae, usu receptum esse ex stimant, ut is, qui de feudo, cum juris dictione superiore & inferiore investitus est, metalla viliora, ut cuprum, stannum, plumbum aut ferrum, in feudo suo quaerere, ac reperta sibi servare queat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
