# Acta eruditorum 1705 347

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/347

Seusum medulla quod attinet, quanquam, quibus crus vel brachium abscissum est, sub ossis mutilati ligatura novi doloris sensum edant, quamprimum medullae lintea admoventur; vel animalia ejulatus renovent, si mediante stylo ossis detruncati medulla attingatur; sensum tamen ullum medullae competere, negat Noster. Cum enim haec sit materia oleosa, fluida & liquida, intra vesiculas membranaceas subtilissimas inclusa, aeque absurdum esse, huic sensum tribuere, ac sanguinem sentire, statuere, putat. Quando autem quidam Anatomicorum medullam per fasciculum plurimarum vesicularum membranacearum, oleosa quadam fluida & liquida materia refertarum definiunt, eundem applausum mereri eosdem putat, quem illi, qui succum citri fasciculum vesicularum membranacearum, acido & transparente liquore refertarum, esse dicunt; imprimis cum iidem asserant, medullam transpirare, per ossis texturam vehi, hocque in mortuo animali livore contaminare; quae certe proprietates non membranaceae texturae, sed fluido corpori competant. Ita ut sensus non medullae, sed ejus involucris membranaceis verius tribuatur. JOH. BERNOULLI MOTUS REPTORIUS EJUSque insignis usus pro Lineis Curvis in unam omnibus aequalem colligendis, vel a se mutuo subtrahendis; atque hinc deducta Problematis de Transformatione Curvarum in Diario Gallico Paris. 12 Febr. 1703 propositi genuina Solutio. Uartus agitur annus, ex quo solutum habui problema de transformanda Curva Algebraica in alias innumeras Algebraicas longitudine aequales, non diu ante mihi propositum ab egregio quodam Belgii Mathematico. Idem postea, quod viderem posse praestare insignem usum pro dimensione & comparatione curvarum, publice proposui in Diario Gallico m. Febr. 1703, concesso totius modo tum incipientis anni decursu, spe fretus fore ut per ejus solutionem unam vel alteram, Geometria recondita incrementum esset captura non spernendum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
