# Acta eruditorum 1705 350

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/350

Ex quo praevidit Illustris Leibnitius, coevolutas posse fieri longitudine aequales, evanescente scilicet illa differentia; adeoque ut curvae datae algebraicae inveniatur alia algebraica aequalis, nihil aliud faciendum esse, quam ut assumatur pro arbitrio aliqua curva algebraica (specifice tamen determ nata & debite collocata) quae praestet speculi vicem, id est, quae tangentes curvae datae tanquam radios incidentes sub angulo aequali reflectat, & per eorum intersectiones causticarum more formet novam curvam algebraicam: haec enim cum data curva faciet duas coevolutas pro assumta illa arbitraria per filum describenda. Et quia de casu tantum speciali in calculo agitur, ut nimirum coevolutarum differentia sit nulla, debito modo assumere jubet sive speciem, sive parametrum, sive situm, sive aliud quid curvae arbitrariae, quo in proposito casu illa differentia evanescat, atque adeo datae evolutae inveniatur altera aequalis. Ampliorem ejus rei explicationem non dabo: a nemine enim pro dignitate sua melius tractabitur, quam ab ipso Inclyto Viro, proinde humaniter rogando, ut communium studiorum bono & incremento methodum suam, hactenus non nisi levi penicillo adumbratam, perficere, & inprimis, quomodo arbitraria illa speculi vices subitura sine operoso & molesto calculo specifice determinanda vel collocanda sit, ut coevolutarum differentia evadat datae aequalis vel nulla, compendiosam aliquam viam aperire nobis dignetur. Mea nunc inventa daturus, praemitto Geometrarum more nonnullas definitiones & postulata. Desin. I. Per normales extremas intelligo lineas rectas ad utramque curvae alicujus extremitatem perpendiculariter ductas. Sic BN & AN (Fig. I.) sunt normales extremae curvae ACB. Desin. II. Amplitudo curvae ad eandem partem concavae est angulus, quem constituunt normales extremae. Sic angulus BNA est amplitudo curvae ACB. Desin. III. Secare curvam in partes aeque amplas vel amplitudinis aequalis, est eam ita dividere, ut partium singularum normales extremae constituant angulos aequales. Desin. IV. Curva curvam obrepere dicitur, si mobilis super immobili moveatur motu parallelo, & interim altera alteram continuo tangat, partibus convexis sibi mutuo obversis. Mobilis autem curva vocetur Perreptans, & immobilis Perreptanda.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
