Latin
DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 351
Unproofread scanNot analysed yet
Desin. V. Curva Curvam subrepere vocatur, si similis fiat motus hoc tantum discrimine, quod nunc curva perreptans convexitate sua inter rependum tangat continuo partem concavam curvae perreptandae. Ut clarius hi duo motus intelligantur, possunt quodammodo comparari cum deviatione navis, qua scilicet sit, ut dum ex. gr. a Borea in Austrum vi venti fertur, interim simul ab occulto quodam aquarum motu in aliam rapiatur plagam; quo pacto duas licet concipere curvas, quarum unam uno, alteram altero latere navis perpetuo tangit, quarum proinde una a navi obrepitur, altera subrepitur. Fingamus igitur (Fig. I &II.) curvam ACB immobilem seu perreptandam, aliamque mobilem seu perreptantem ECF, quae posito primo vertice E in verticem A, axique EG in axem AD vel cum eo in directum, moveatur postea ECF motu parallelo per ACB, hoc est ut axis EG &sibi &AD maneat semper parallelus; habebitur fig. I. motus obreptionis, &fig. II. motus subreptionis. Desin. VI. Curvam Reptoriam voco, quae describitur hoc motu per punctum quodvis in plano perreptantis curvae ECF situm, ut ex. gr. AEH per verticem E, vel LGM per punctum G in axe. Desin. VII. Curvarum perreptandae &perreptantis ACB &ECF, partes illas duas AC &EC, quae jam suum officium fecerunt, illa rependo, haec reptionem patiendo, vocabo partes eadem reptione defunctas. Postul. I. Curvae datae algebraicae postulantur dari quoque algebraice tangentes &normales. Postul. II. Postulatur Curvam datam algebraicam secari posse algebraice in partes quotcunque aeque amplas.