# Acta eruditorum 1705 352-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Theorema I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/352-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/352-2

Theorema I. Omnis Reptoria vel quaecunque ejus pars est longitudine aequalis vel summae vel differentia partium perreptandae & perreptantis eadem reptione defunctarum; nempe summae, si motus fiat per obreptionem; & differentiae, si per subreptionem. Demonstr. Concipiatur (Fig. I & II.) Perreptans ECF progredi in situm proximum, ita ut vertice ejus E perveniente in e, punctum simul perreptantis in cadat in punctum perreptandae n; clarum nunc est, lineolam Ee, quae per Coroll. I. parallela est lineolis Cn & Em, fore illam in fig. I. aequalem summae Cn+ Cm, & fig. II. differentiae earundem, Cn – Cni; nam per parallelismum motus sit, ut progressus puncti E nempe Et sit aequalis distantiae punctorum n & im, quae vero distantia, cum particulae Cn & C in directum jacere censeantur, non differt ab earundem summa in fig. I, & à differentia in fig. II. Sunt vero Ee, Cn & Cm elementa suarum respective curvarum AE, AC & EC; ergo etiam collectim sumtis elementis, erit Curva Reptoria AE aequalis in fig. I summae perreptandae & perreptantis ACPEC, & in fig. II differentia earundem ACEC. q. e. d.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
