# Acta eruditorum 1705 352

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/352

Lemma I. Curvis perreptanda & perreptante existentibus algebraicis, erit quoque, quae hinc generatur, reptoria algebraica. Liquet ex postul. I & II. nam constat partes eadem reptione defunctas AC & EC esse aequalis amplitudinis, adeoque assumto arcu AC ad lubitum posse algebraice determinari arcum aeque altum EC, hinc & punctum E in curva reptoria AE. Lemma II. Omnes curvae reptoriae vel quaecunque earum partes eadem reptione descripta inter se sunt aequales & similes. Patet hoc ex parallelismo motus; sumantur enim in plano perreptantis ECF duo quaecunque puncta describentia E & G, quibus connexis per rectam EG, manifestum est hanc rectam per motum reptionis singulis momentis translatam per intervallum minimum in situm priori parallelum, descripsisse utraque sua extremitate lineolas parallelas & aequales, quae cum sint elementa curvarum AEH, LGM, constat propositum. Coroll. I. Tangentes ductae ad extremitates omnium reptoriarum vel quarumcunque earum partium eadem reptione descriptarum, parallelae sunt omnes tam inter se quam communi tangenti ductae per punctum contactus curvarum vel partium eadem reptione defunctarum. Coroll. II. Reptoria cum partibus perreptandae & perreptantis eadem reptione defunctis semper est ejusdem amplitudinis. Hinc jam fluit utilissimum, quamvis facile

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
