Latin
VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 363
Unproofread scanNot analysed yet
Liber II, quem Syntheticum Celeberrimus Auctor nominat, ejus hypothesin de Graeciae originibus rectius constituendis exponit, quam ex veterum Historicorum reconditis quibusdam testimoniis, advocatis in subsidium sacris Bibliis, quae priori libro certis de causis non tetigerat, animo concepit. Graecos omnes ait a Japeti filio Javane ortos, diuque ab illo Ιαῦνας &Ἰάονας appellatos, simulque quis lon fuerit, cujus multa penes scriptores recordatio est, atque a quo opusculo huic nomen est, expendit. Ionum nomen principio Graecis omnibus commune, postea a multis repudiatum, Herodoto auctore, narrat. Primos in Asia Graecos, Iones semper dictos, Jovem &succedente temporum corruptione, Jovinonem sive Junonem (foeminam quae ex vetustissima traditione salutem orbi universo allatura esset,) coluisse, leges &linguam EEosdem sub Pelasgorum nomibraeis propiorem habuisse tradit. ne ad Hellespontum in Europam transisse, Argivis Arcadibusque conditis; horum esse Paeones, Dryopes, Aones aliosque obliteratos Helladis populos, nec non Phoroneum, Ogygem κ. τ. λ. Hos principio non fuisse barbaros, aut coelum stellasque coluisse, (quam vulgatam originibusque religiosis maxime inimicam hypothesin vocat) sed paulatim, interruptis cum Oriente commerciis, in barbariem pervenisse contendit. Porro quosdam in Asia remanentes Graecos ait Lelegum nomen accepisse, qui insulas Aegaei maris, &insulari posthaec itinere Peloponnesum incolis repleverint; Scythas vero paulo post dominatum Graecae etiam Asiae nactos, sua quoque numina, Apollinem &Dianam, ac Scythicas quasdam voces in Graecismum intulisse. Successu temporis credit lones quosdam, eosque Elisa prognatos, qui Elysii dicelsuntur, per Hellespontum in Europam descendisse, ac Pelasgis fuisse intermixtos, quorum memoriam Hellas, Elienses, Elotae, Elissus, EHis Cecropem &Deucalionem leus, &Eleusin servaverint. annumerat, atque interea Leleges in Asia Dorum, Carum, Lyciorum &c. nomina accepisse, Elysios vero, qui in patria remanserant, Aeoles appellatos fuisse opinatur.