Latin
VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 368
Unproofread scanNot analysed yet
Ministri Reformati dubii, quid sibi faciendum esset, ad Synodum Nationalem propediem habendam referre constituerunt. Haec igitur consulta, eam quam diximus indulgentiam fecit. Fundamentum ejus ponit, tum in fundamentali utriusque Religionis consensu, tum in cultu Lutheranorum puro ab omni idololatriae &superstitionis labe. Sed fundamentalem illum consensum dici quidem, sed nequaquam esse, qui dudum demonstrarunt, nominantur Nicolaus Hunnius, Theologi Wittebergenses &Darmstadienses, Hutterus, Hulsemannus: confessio autem ingenua Synodi laudatur, opponenda calumniae Reformatorum aliorum, qui nostris Ecclesiis ob doctrinam de adoratione Christi hominis, de usu imaginum in templis, de virtute baptismi, de praesentia corporis Christi in Eucharistia, &aliis quibusdam articulis, idololatriae &superstitionis labem aspergunt. Ipsa indulgentia tribus capitibus continetur. Primum est, licere Augustanae professionis hominibus, cum caritate &lenitatis spiritu sacros Reformatorum coetus frequentantibus, eorumque communionem expetentibus, sine abjuratione praevia, ad sanctam Christi mensam cum Reformatis accedere. Enim vero ingenuum Lutheranum salva conscientia hanc communionem desiderare, aut ad sacram cum Reformatis coenam accedere non posse, probatur (1) quod dubium sit, an apud Reformatos, symbola terrena sine re coelesti exhibentes, integrum Eucharistiae Sacramentum administretur. Negasse Lutherum, Balduinum, Waltherum, Jacobum Martini, alios; &si cum Theologis quibusdam nostris concedamus, verum Coenae Sacramentum a Calvinianis accipi, tamen (2) Lutheranos avocari admonitione Divina saepissime repetita, de commercio cum heterodoxis, quoad cultum &fidem, fugiendo; insuper (3) cum Sacramenta sint notae discretionis, &species confessionis illius fidei &doctrinae, quam Ecclesia, in qua Sacramentis utimur, agnoscit, docentibus ipsis Reformatis, non posse Lutheranum sacra Coena in Ecclesia Reformata uti, nisi publice profitendo, se ejusdem doctrinam amplecti, &contrariam rejicere; adhaec (4) Lutheranum scandalo aliis, hypocritamque futurum, ac hoc suo facto heterodoxos in pravis suis opinionibus confirmaturum, contra interdictum Divinum, &praxin primitivae Ecclesiae.