# Acta eruditorum 1705 369

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/369

Ideo (5) nostrates quosdam Theologos, Lutherum, Olearium Helmstadiensem, Menzerum, Balduinum, Finckium, a Calvinianorum Coena adeo abhorruisse, ut Lutheranis eam ne in necessitatis casu quidem permiserint. Accedit (6) quia alii Reformati, non sine multis cautelis & conditionibus, suae communionis hominibus concedant ejusdem cum Lutheranis Coenae communionem, quae ex Bergio, Zacharia Ursino, Henrico Altingio adducuntur, aliam a Lutheranorum doctrina mentem aperte declarantes. In quibus cautelis tamen frustra sollicitos esse Calvinianos Noster monet, cum Lutherani Theologi in sua doctrina pertinaces ad sacra sua non admittant. Immo (7) Synodi Carentonensis indulgentiam non tam ad pacem cum Lutheranis, quam ad seductionem eorum spectare; quas insidias Dallaeus dissimulans, atque rationem concessionis afferens tolerantiam in adiaphoris, & infirmitatem errantium, refutatur. Neque tandem (8) omnium Reformatorum eandem esse, quae Synodi Carentonensis, sententiam; &, si eadem esset, non tamen probari etiam ab iis nostratium, qui a pace cum Reformatis ineunda non alieni fuerunt, inter quos F. U. Calixtus. Haec de capite primo eoque praecipuo indulgentiae Carentonensis. Alterum caput consistit in concessione libertatis matrimoniorum cum Reformatis contrahendorum. In quo magna facilitas Synodi deprehenditur, conjugia a Synodo Middelburgensi A. 1581 & Nicolao Vedelio valde improbata concedentis, sine ulla lege & restrictione. Scilicet praesumsisse Synodum Noster judicat, facilius fore, ut uxores Reformatae blanditiis suis maritos Lutheranos ad Reformatam religionem perducerent, quam ut mariti Lutherani uxores Reformatas a sua religione averterent. A Nostratibus conjugia cum heterodoxis non simpliciter improbari, sed sub certis conditionibus permitti ostendit. Temere autem concedenda non esse, ex Scripturis S. Ordinationibus ecclesiasticis, Patrum Ecclesiae sententiis, & CanoTertium decreti Carentonensis caput nibus Conciliorum evincit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
