Latin
VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 371
Unproofread scanNot analysed yet
AUm elegantissimus inter Gallicos Scriptores Dominicus BouChours, Societatis Ignatianae Religiosus, in notissimo de Sententiis ingeniosis libro, ut alios aliarum gentium, ita Italorum celebriores passim Oratores &Poetas perstrinxisset, illustris Marchio Joannes Josephus Ursius Bononiensis id negotii suscepit, ut tum cives suos a Bouhoursii criminationibus vindicaret, tum integrum, quem praediximus, librum censoria quadam virgula, absque omni tamen verborum acerbitate, summaque cum modestia notaret. Id quod tanto cum successu perfecit, ut praeclare de sua simul &Italiae fama meritus, summo non Italorum modo, sed Gallorum etiam plausu exceptus fuerit. Cujus rei vel solum hoc fidem facit, quod bonae causae fiducia Apologiam suam eruditissimae apud Ballos foeminae Annae Daceriae dedicarit. Equidem si omnia, quae notatu digna in hoc opere videntur, hic repraesentare conaremur. vastum mare ingrederemur, eosque, quos nobis alioqui praefiximus, limites longe excederemus. Breviter itaque tantum indicabimus, quid singulis Dialogis contineatur, &deinde quid pro Italis suis afferat Ursius, curatius paulo dispiciemus. Enimvero Dialogus primus introductione in librum integrum constat, ubi Crameri Vindiciarum nominis Germanici contra obtrectatores Gallos, &inprimis hunc ipsum Bouhoursium, Noster mentionem injicit. ,&de Dialogo secundo librum Adversarii summatim considerat Tribus sententia ingeniosa, tum generaliter, tum sigillatim agit. sequentibus de sententiarum talium veritate, novitate, sublimitate disputat, singulaque diligenter expendit. Duos vero ultimos defensioni civium suorum impendit. Quos ipsos nunc diligentius perlustrare, &ex iis selecta aliqua, quaeque eximiam Auctoris nostri eruditionem testentur, excerpere in animo est. Si tamen antea monuerimus, quicquid de sententia a Criticis tam Graecis quam Latinis atque Italis, iisque antiquis &recentioribus dictum fuit, summo cum judicio hic in compendio, &ita quidem exhiberi, ut de suo multa addiderit doctissimus Marchio. Caeterum ut propositum nobis munus exequamur, Dialogo VI Tassum defensurus, in laudes ejus primo excurrit, &Fontanini Amintam deAa a 2 defensum pro merito praedicat.