# Acta eruditorum 1705 372

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/372

Censet autem, Gallorum nonnullos ea de causa Tasso infensos esse, quod neminem adhuc inter suos habeant, qui Epico carmine exquisito, & tantae, quantum id postulat, majestati respondente cultu enituerit: cum Itali contra Cornelio & Racino, Tragici inter Gallos cothurni principibus, libentissime & sine omni livore herbam porrigant. Rapinum interim & Bajuletum, ceu Tasso non satis aequos, prae caeteris refellit, eisque Boilavium, emunctae alias naris & morosi satis ingenii censorem opponit, cui Tassi Episodia atque Digressiones, quae praedictis displicent, non parum probentur. Notat etiam Bouhoursium, quod Berniam cum Ariosto confuderit. Hinc rem ipsam aggressus, primo Tassi ex Hierosolyma liberata de Argante versum, quem Gallus culpaverat, tuetur: Minacciavia morendo, è non languia. Idque auctoritate Flori, Salustii, Panegyristae Constantini, Sidonii Apollinaris, Claudiani & Lucani, apud quos frontis minae & oculi minacet in ipsa morte occurrunt, factum, Bouhoursiumque negligentius in Tasso legendo se gessisse observat. Annotat quoque Verbum languere apud Italos, non de corpore tantum, sed animo etiam adhiberi; id quod ex Petrarcha & Dante ostendit. Defenditur deinde Tassus, quod Coelo videndi potestatem tribuat, dum alicubi canit: El Lume usato accrebbe, e senta velo Vol o se mirar I opere grandi il Cielo. Ubi doctissime de illis translationibus sive metaphoris agit, quae rebus sensu carentibus actum quendam & animam dant; neque tamen Pallavicini censuram rejicit, qui ejusmodi formulas ex Philosophorum foro proscribit. Cum porro Gallus Tassum ceu veterum exscriptorem momorderit, Noster ei hoc potius laudi vertendum ducit, & Scipionis Gentilis, Julii Guastavini, Joannis Petri de Alexandro, Beniique & Biragi studium commendat, qui loca veterum a Tasso expressa sedulo annotarunt. Aggreditur inde singulos a Bouhoursio eo nomine perstrictos versus, & primo quidem hunc: Guerreggio in Asia, è non vi cambio, o merco quem Curtio, si Gallo fidem habemus, sublegisse debuit, apud Ennium, imo Homerum & Virgilium inveniri docet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
