Latin
VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 373
Unproofread scanNot analysed yet
Mox alterum E Sdegna negl inermi esser feroce quem iterum Curtio subduxisse arguitur, cum Virgiliano notissimo: Parcere subjectis, &debellare superbos congruere ostendit. Male quoque Tassum ideo carpi demonstrat, quod Servii Sulpicii ad Ciceronem de cadaveribus urbium verba sua fecerit, cum tamen ante eum idem egerint Ausonius, &Sannatarius de Partu Virginis. Fatetur denique, Tassum in illo versu Di fine arme è di se stesso armato Salustium respexisse, qui de Mithridate: Corpore ingenti perinde armatus, sed ita tamen, ut Salustium superarit, cum Heroem suum non magnitudine corporis sed animi metiatur. Ad alia mox progressus, cum Bouhoursius haec in Episodio Sofroniae &Olindi carmina vellicarit: Amor, chor ceco, or Argo, ora ne veli Di benda gli occhi, ora ce gli apri è giri copiose de oppositionibus agit, &circa ejusmodi contraria atque pugnantia amorem versari demonstrat; quae dum explicat, venustissimum simul amoris characterem format. Cum vero Bouhoursius querimoniam Armidae tanquam nimis artificiosam taxet, respondet, pleraque a Virgilii Didone mutuata, &eodem modo Chimenen in Roderico sive Cido Cornelii, imo subtiliter magis &artificiose dolere. Ostendit deinde, sententiae illius, qua anima amantis in ipso quidem extingui, in amica vero vivere dicatur, primum auctorem esse Platonem, &apud Horatium amicos dimidium &partem animae vocan. Quid quod Augustinus in Confessionibus diserte se, post Amici obitum, dimidium vivere noluisse dicat. Hinc cum Gallus in haec verba incurrit: Sarò, qual più vorrai, Scudiero o Scudo lusumque verborum ceu puerilem reprehendit, monet Noster, figuras ejuscemodi apud plerosque Poetas &Oratores, imo Historicos &Philosophos frequentissime deprehendi, simulque Bellegardium Abbatem, Italos hoc nomine taxantem, eadem culpa teneri demonstrat.