# Acta eruditorum 1705 373

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/373

Mox alterum E Sdegna negl inermi esser feroce quem iterum Curtio subduxisse arguitur, cum Virgiliano notissimo: Parcere subjectis, & debellare superbos congruere ostendit. Male quoque Tassum ideo carpi demonstrat, quod Servii Sulpicii ad Ciceronem de cadaveribus urbium verba sua fecerit, cum tamen ante eum idem egerint Ausonius, & Sannatarius de Partu Virginis. Fatetur denique, Tassum in illo versu Di fine arme è di se stesso armato Salustium respexisse, qui de Mithridate: Corpore ingenti perinde armatus, sed ita tamen, ut Salustium superarit, cum Heroem suum non magnitudine corporis sed animi metiatur. Ad alia mox progressus, cum Bouhoursius haec in Episodio Sofroniae & Olindi carmina vellicarit: Amor, chor ceco, or Argo, ora ne veli Di benda gli occhi, ora ce gli apri è giri copiose de oppositionibus agit, & circa ejusmodi contraria atque pugnantia amorem versari demonstrat; quae dum explicat, venustissimum simul amoris characterem format. Cum vero Bouhoursius querimoniam Armidae tanquam nimis artificiosam taxet, respondet, pleraque a Virgilii Didone mutuata, & eodem modo Chimenen in Roderico sive Cido Cornelii, imo subtiliter magis & artificiose dolere. Ostendit deinde, sententiae illius, qua anima amantis in ipso quidem extingui, in amica vero vivere dicatur, primum auctorem esse Platonem, & apud Horatium amicos dimidium & partem animae vocan. Quid quod Augustinus in Confessionibus diserte se, post Amici obitum, dimidium vivere noluisse dicat. Hinc cum Gallus in haec verba incurrit: Sarò, qual più vorrai, Scudiero o Scudo lusumque verborum ceu puerilem reprehendit, monet Noster, figuras ejuscemodi apud plerosque Poetas & Oratores, imo Historicos & Philosophos frequentissime deprehendi, simulque Bellegardium Abbatem, Italos hoc nomine taxantem, eadem culpa teneri demonstrat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
