# Acta eruditorum 1705 375

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/375

Hae Tassi defensione integer Dialogus sextus absolvitur, quam postquam Marchio noster adornasset, Dialogo sequenti septimo ad Baptistam Guarinum, Guidobaldum Bonarellum & alios progreditur, & ex solutae orationis auctoribus Pallavicinum inprimis Sfortiam contra Censorem Gallum tuetur. Miratur autem ante omnia Bouhoursium, cum ex praestantissimis Italorum scriptoribus flores se collecturum professus sit, Petrarcham tamen, Bembum, Casam; Carum, Moliam, Transillum & alios magni nominis scriptores omisisse. Quod vero ad Guarinum attinet, Bajuletum carpit, cui ex tot Guarii adversariis atque patronis, solus tantum Jason de Noris cognitus fuerit. Cumque is lasciviae Guarinum postularit, strenue Noster ejus causam agit, Gallumque interpretem culpat, quod versus Itali Poetae liberiores interpretatione licentiosa deteriores reddiderit. Commendat vero illustrem Poctriam Susae Comitem, quae dum Guanni Pastorem Gallicae consuetudini traderet, intra modestiae ac pudoris limites se continuerit. Bonarelli duplicem, quem in Phyllide Scyria exhibuit amorem, ab ipsis alioqui Italis non semel reprehensum, itidem contra Bajuletum tuetur, dumque id agit, modestiam Gallorum in tractandis amoribus laudat. Schediasmata vero quaedam ab Anonymis profecta, Historiam nempe Palatii Regii, Amores Foeminarum illustrium, & alia ejusmodi librorum venena repudiat. Inprimis autem displicet nostro Praefatio, quam interpres Gallicus Petronio in vernaculum sermonem converso praefixit. Caeterum ad Guarinum revertens, Epigramma seu Madrigale, in quo cum Ludovico Gradenico Musas omnes extinctas & sepultas esse vult, exemplo non Sannatarii modo & Petrarchae, sed veterum quoque niti docet, imo ex ipsis Gallis Menagio & Saraceno subsidia comparat. Hinc ejusdem in Prologo Pastoris fidi versum, ubi de Encelado, sub Aetna jacente canit: Non sò se fulminato, o fulminante Vibra il fiero Gigante Contro il nemico Ciel fiamme di sdegno ita defendit, ut falsam quidem esse concedat sententiam, verisimilem tamen affirmet, quod apud Poetas non tantum permittatur sed laudem quoque mereatur. Nec deesse, quibus se Guarinus muniat, auctoritates Lucretii & Nasonis, qui Aetnam tonare, & fulmina jactare fingant. Quod si denique verborum tumorem incuses, Alpheo fluvio, Dei apud Paganos personam sustinenti, tale quid permitti posse arbitratur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
