# Acta eruditorum 1705 379

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, 379. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/379

nostris quoque Philologis, calcar ad has studiorum amoenitates excolendas admoveant, merito optamus, doctissimique, quem supra celebravimus, Ludovici Antonii Muratorii, cujus beneficio haec ipsa Ursi commentatio, licet serius aliquantulum, ad nos pervenit, quos in litteris ad Actorum Collectores datis promittit, duos de Consummata Italorum Poesi tomos anxie expectamus. QUINTI SEPTIMII FLORENTIS RIVINI, REG. Polon. in Sen. Appell. Consil. & Scabini Lipsiensis, Enunciata Juris ad Ordinationem Processus Saxon. Electoralem, edita ex schedis paternis à D. T. FL. RIVINO. Lipsiae, apud Johann. Frider. Gleditsch, 1705. 4. Constant Alph. 9. plag. 14. Quae dudum expectata fuere causarum Patronis, iisque qui foOro suam operam addicere cupiunt, saepius antea iterum iterumque calamo descripta, in publicam nunc lucem prodeunt Excellentissimi Autoris Axiomata ad Ordinationem Processus Saxonici Electoralem, opus iis, qui aut causas perorant, aut judiciis & dicasteriis assident, aut rerum forensium notitia instruere cupiunt animum, utilissimum longe ac fere necessarium. Longam enim rerum judicatarum continet seriem, Decisionumque, quae in Scabinatu Lipsiensi, aut summo Provocationum Consilio, causas amputarunt, uberem exhibet copiam, ut facile, quo libellum dirigere actor, qua ratione sententiam concipere judex, quidque de dubio litis eventu pars sperare debeat, ex opere hoc praestantissimo queat intelligi. Nobis ex tanta rerum copia, veluti in fertilem delapsis campum, licebit aliquot saltem quasi decerpere flores, ac ex quibusdam axiomatibus ostendere, quantum commodi, ex diligenti libri hujus lectione quilibet sibi queat promittere. Ita judicatum fuisse refert, ad demonstrandam paupertatem sufficere attestatum Domini Jurisdictionis, Tit. I. Enunc. 14. Contra poenam Advocatis dictatam Leuterationi aut Appellationi non esse locum, Tit. 3. Enunc. 34. Pro confesso & convicto haberi non posse reum, qui nuncium citationem, quam nondum legit, reportare coegit, Enunc. 65. Tit. 4. In Reconventione non attendi privilegium fori de non evocando, Tit. 6. Enunc. 14. Morte Curatoris extingui Actorium ab eo datum, Tit. 8. Enunc. 28. Septiduum Saxonicum consensu partium non posse prorogari, Tit. 10. Enunc. 53. Cautionem pro reconventione & expensis, non esse praestandam in causa Matrimoniali, Tit. 13. Enunc. 3.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
