# Acta eruditorum 1705 381

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, THE RELIGIONOF A PRINCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/381

THE RELIGIONOF A PRINCE. Seu TRACTATUS DE RELIGIONE PRINCIPIS, IN quo Scriptura Sacrae praecepta, optima in regnandi arte axiomata esse probantur; profanis Machiavelli, Hobbesii aliorumque principiis oppositus AGUILIELMO NICHOLLS, S. T. D. Londini, apud Th. Bennet, 1704. in 8. pl. 143. TUnificentia singularis, quam Serenissima Magnae Britanniae MRegina, mox post suscepta regni gubernacula, quae hodie Orbis cum adplausu tractat, decimarum ac primitiarum largitione, erga pauperioris sortis Clerum gratiosissime exhibuit, (de qua initio mensis Maji nuperi diximus,) Rev. Autori, in Actis hisce saepius non sine laude memorato, occasionem praebuit, praesentem libellum conscribendi, quem etiam Serenissimo laudatissimae Reginae nomini devote consecravit. Cum enim Ipsa hoc modo, regni sui pariter ac orbis universi incolis, summae pietatis bonitatisque egregiae documentum praeclarissimum dederit, non male se acturum Autor existimavit, si ad exemplar istud exquisitissimum, vere Christiani Principis imaginem delinearet, quidque illum deceat, quid minus, breviter exponeret. Persecutus ergo illud rite est in hocce Commentario, cui quaedam praemissa est Introductio, in qua Atheorum, Democraticorum, & Epicuraeorum nefandae, quas de Principibus regnandique ratione fovent, sententiae summatim recensentur; Machiavelli pessimus de Principe liber gravissime perstringitur, tandemque occasio, quae Autorem ad scribendum impulit, ulterius exponitur. Tractatio ipsa in tres maxime partes dispescitur, officiaque continet, quae tum erga Deum, tum erga finitimos Principes ac Status, tum erga eos, quibus parendi gloria relicta est, Principi praestanda sunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
