Latin
NOVA LITTERARIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 382-2
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA LITTERARIA. E rebus Moscoviticis Excellentissimus Huyssenius, quem Augustissimo Moscorum Monarchae a consiliis status &belli esse, &Serenissimi Principis Alexii Petrovitii educatoris juventutis munere fungi, supra mense Majo indicavimus, plura nobis retulit, digna utique, quae cum curioso Lectore communicemus. Prae caeteris in instaurandis apud Moscos literis occupatus fuit aliquandiu Ernestus Gluckius, Mariaeburgi antehac Praepositus &Pastor Primarius, quo in loco (falso enim Narvam pro Mariaeburgo scripsimus loco citato, quod mendum cupimus corrigi) triennio abhinc a Moscis captus, &literaria supellectile spoliatus est. Is, dum in vivis esset, (nuper enim mense Majo, haud parvo rei litteogle terariae in illis locis detrimento eum obiisse, relatum est,) a Crarea Majestate quotannis accepit 3000 Rublones, si ita loqui cum Moscis fas est, seu 6000 circiter unciales Germanicos, ad sumtus Gymnasii sive Scholae Illustris, quae sub ejus moderamine Moscuae in palatio Nariskiorum aperta est. Ad eam frequentandam &Nobiles &Plebeji publico edicto invitantur, eoque vacatio a militia his, qui eam postulant, datur, &promotio certissima promittitur. Docentur autem hic gratis a variis Magistris Graeca, Latina, Gallica, Italica atque Turcica.