# Acta eruditorum 1705 382

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, THE RELIGIONOF A PRINCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/382

Ea, quae Deo debentur, aut ad cultus Divini sinceritatem, aut ad vitae integritatem, aut ad religionis curam defensionemque referuntur. Quae Statibus finitimis Principibusque exhibenda sunt, partim religiosam pactionum ac foederum cum aliis sancitorum observationem, partim belli non nisi justis de causis suscipiendi rationem, partim erga victos armisque subactos clementiam respiciunt. Quod denique ea attinet, quae Principes iis, quibus praesunt, debent, in eo ipsorum officium consistere dicitur, ut amore magis quam timore imperium firment, ut justitiam, indulgentiam, munificentiam pacemque inter suos confirmandi studium nunquam non sectentur, ut praeterea bonis consiliis aures benevolas praebeant, eademque sequantur. Haec duodecim capitibus ita explicantur, ut nec argumenta desideres, quibus falsa Atheorum & Machiavelli sectatorum principia acute refelluntur, nec rationes & exempla desint, sive ex sacris sive ex profanis desumta litteris, quibus vera sententia confirmatur atque declaratur. Tandem conclusio operis sese offert, in qua Autor non modo probat, quod ille demum Princeps veram virtutis gloriam mereatur, qui officiorum supra traditorum bene memor sit, sed etiam ostendit, quod singula, quae hactenus dixerit, in Serenissima Magnae Brittanniae Regina, tanquam in speculo limpidissimo, compareant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
