# Acta eruditorum 1705 388-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EXPOSITIO LITERALIS ET MORALIS SANCTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/388-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/388-2

EXPOSITIO LITERALIS ET MORALIS SANCTI Evangelii Jesu Christi secundum quatuor Evangelistas. Autore R. P. F. NATALI ALEXANDRO, Ordinis F. F. Praedicatorum, in Sacra Facultate Parisiensi Doctore, & emerito Theologiae Professore. Parisiis, apud Joannem Anisson, 1703, in fol. Alphab. 8. Post DOst multa variaque opera in lucem hactenus abs se emissa, in Scripturae tandem Sacrae lectione acquiescere, inque ejus meditatione consenescere decrevit doctissimus, nobisque saepe memoratus R. P. F. Natalis Alexander. Sanctum igitur Evangelium in manus sumsit, ejusque expositionem continuam, juxta quatuor Evangelistarum ductum adornavit, literalem sensum primo, ac postmodum moralem quoque dilucidans.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
