Latin
DISSERTATION SUR MAGNIAURBICA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 399
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATION SUR MAGNIAURBICA. h. e. DISSERTATIO DE MAGNIA URBICA, IN QUA demonstratur, hanc Augustam minime esse Conjugem Maxentii Imperatoris, uti quidem hactenus creditum fuit. Parisiis, apud Petrum Cot, 1704. 870. Constat plag. 51. una cum folio aere expresso. DEI nummariae studium, cui pretium nostra posuere aetate eruAditorum quamplurimi, adeo feliciter succenturiatur superiorum temporum historiae, ut juxta ordinem chronologicum concinnae numismatum series ex omni fere metallo jam inveniantur, unoque quasi oculi ictu heroes, prout antiqua sibi succedentia secula factis suis illustrarunt, conspici queant. Fateri tamen omnino habet Dn. Genebrier, Medicinae Doctor, &Dissertationis hujus ad Illustr. Dn. Foucault, Marchionem de Magny, exaratae Autor Nobilissimus, haesitasse saepe vel expertissima ingenia circa rariores Augustorum Augustarumque nummos, quoties historia illorum nomina vel plane silentio involvit, vel corrupta exhibuit, ipsisque haud satis constitisse, quosnam nummophylaciorum angulos ornare debeant Marinus, Pacatianus, &Nigrinianus brevissimi aevi Principes, aut Barbia Orbiana, Cornelia Supera, &Severina, quarum mariti antiquariorum solertiam diu effugerunt. Noster vero Marino post Philippos sedem suam assignat, siquidem Zosimus ac Zonaras hunc Tyrannum sub Imperatoribus istis turbas in orbe Romano dedisse tradant. Pacatianum, post Chamillardi, Gallandi &Baudelotii investigationes, eodem referendum censet, cum celeberrimi illi viri ostenderint, Pacatianum eundem esse cum Jotapiano &Papiano Historicorum, quemadmodum contigit, ut illis Balatus aut Balbatus appellatus fuerit, qui in nummis Vabalathus, Diadumenus qui Diadumenianus, Aurelianus qui Aureolus exprimitur. Nigriniani aetatem in peculiari scripto curatius se definiturum promittit, quam huc usque factum, dum filius vulgo audivit Alexandri Tyranni Africae, Maxentii tempore ad seditionem prolapsi.