# Acta eruditorum 1705 40

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, OEUVRES POSTHUMES DE CHEVALIER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/40

In omni Republica discrimen servandum esse, ut melius quidam habeantur, honoribus divitiisque ornentur; porro diversa esse subjectorum commoda, diversos scopos, huic pacem placere, bellum alii; hinc non posse non varias prodire querelas & machinationes. Monet etiam, nullam Reipublicae formam prorsus esse perfectam, sed singulas suos habere defectus; imo etsi perfecta quaedam regiminis daretur acies, eam tamen brevi a prima indole degeneraturam, cum optimae etiam leges illico administrationis defectu corrumpantur: nec possibile esse, ut Principes ministros probos ac populo placentes semper eligant; audaces, fraudulentos, ac praesidentes plerumque publicis se muneribus obtrudere, optimos quosque eadem aversari. Hic rem observatu dignissimam Auctor in medium affert: dari certas quasdam tempestates annonae similes, quae cum claris abundent ingenus, nullas tamen proferant occasiones magnarum rerum, in quibus illa vires suas exserere possint; atque e contrario multas interdum evenire fortiter ac generose agendi occasiones, quando viri fortes magnique sint rarissimi. Utrobique rempublicam pati, locumque indignationi populari amplissimum concedi. Citat hac occasione festivum morionis cujusdam dictum, qui cum seminantem aliquando gestibus exprimeret, quaesitus, quid ageret, stultos se serere dixit; addita ratione, regionem, in qua viveret, non alius frumenti patientem esse. Posthaec enarrat, quo pacto ex levi quadam indignatione & phmurmuratione seditiones oriantur, facta animorum inextinguibili inflammatione. Huic malo opponit sequentes regulas: omnes legum ac consuetudinum immutationes Principi esse vitandas: genuinum totius populi commodum esse quaerendum: subjectos ad rem oeconomicam esse excitandos; eo enim futuros pat entiores, quo sint familiae laborique addictiores. Haec prima sectione exposita, altera ad Historiam gentis Britannicae, turbasque Saxonicas, Rosae albae & rubrae, ac Presbyterianas applicat, monens, Reipublicae nihil esse magis noxium, quam factiones robore aequales; infirmiores enim saepe illi salutares fieri.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
