# Acta eruditorum 1705 400

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DISSERTATION SUR MAGNIAURBICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/400

Quantum ad Barbiam Orbianam, quam alii Trajano Decio asseruerunt, uxorem illam Alexandri Severi statuit, quia in aversa parte nummi hujus Imperatoris visitur; Hetruscillam e contra in matrimonio Decii vixisse; Severinae autem Aurelianum maritum fuisse; Corneliam Superam Valeriano Juniori conjugem dari e conjecturis Tristani, quas tamen Clarissimus Vaillantius, perspecta earum bonitate, calculo suo muniverit. Utcunque vero Imperatricibus hisce de conjugibus prospectum, Magniam tamen Urbicam, de qua disserendi campum ingreditur Noster, inter incertas hactenus errasse Augustas, & congruum sibi maritum osculari haud potuisse. Licet enim Occo post Maxentium eam locaverit, illiusque vestigia presserit Longelonus Tristanum tamen idem faciendo ingenue protestatum esse, non ideo se hunc sequi ordinem, quod Magniam Urbicam uxorem Maxentii crederet, sed quod certo persuaderetur, eam Magnentium minime conjugem habuisse, ceu nonnulli putarint. Eadem oberrare quoque chorda Patinum atque Begerum, priorem quidem hoc cum additamento, Maxentio illam potius esse sociandam, quam Magnentio, quia non constet, hunc sobolem procreasse. Harduinum vero, quem a sagacitate commendat, propius ferire scopum, dum Carini aut Numeriani contoralem Urbicam dixit, at cum rationem haud stringentem satis effato suo adjecerit, Occonis aliorumque sequacium opinionem nunquam non praevaluisse. Notum videlicet erat, Maxentium patrem fuisse Romuli, alteriusque filii incerti nominis: cum itaque Magnia Urbica, illaudata alias in monumentis historiarum, in numismatibus elogio, Venus Genetrix, insignita extaret, protinus eam Maxentio junxerunt paranymphi nimis creduli, oscitantiae suae haud ficulneam excusationem in lemmate isto se reperisse arbitrati. Verum quam fallax, quamque lubricum sit ejusmodi argumentum, nemo non deprehendet, utut lynceis oculis minime instructus. Noster sane, tacentibus Scriptoribus, quoties ad nummos tanquam triarios res rediit, examinare jubet tum Inscriptionem ipsam, tum literarum totiusque sculpturae formam. Deinde & hoc praesupponit, cujuslibet Augusti Augustaeque suae, quin & liberorum suorum numismata, non modo in allegatis passibus, verum etiam in certis notulis, quae infimam monetae partem occupant, quam proxime ad se invicem accedere debere.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
