# Acta eruditorum 1705 403-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DISSERTATIONSUR NIGRINIANUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/403-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/403-2

immemor Doctissimus Dn. Genebrier, M. D. Nigrinianum in epistola hac, ad celeberrimi nominis Philologum Dn. Baudelotium de Dairval conscripta, certiori quoque aetati asserere contendit. Occonis etenim vestigia sub Constantio eum collocantis, ac Sergii Consulis illo ipso tempore, quo Constans Magnentii insidiis perierit, collegam statuentis, merito vitanda judicat, tum quia caelatura numismatum Nigriniani, sub N. IV ad oculum patens, & characteres KAA inibi expressi, tum quia Inscriptio DIVO NIGRINIANO, ac Consecratio in aversa facie adjecta, seculo Constantiniano conciliari haud possent. Tristani vero conjecturam existimantis, Nigrinianum Alexandro, qui in Africa tyrannus extitit filium dari posse, inniti saltem testimonio Zosimi, qui Maxentium ab Alexandro filium ejus, jam adultum atque oris venustate inprimis commendabilem, fidei obsidem sibi depoposcisse narrat. Cum igitur historia nomen ejus taceat, descriptioni caeterum allatae Nigrinianus in nummis satis congruat, occasionem inde suspicandi Tristano obortam, hunc ipsum forte Alexandrum parentem habuisse. Quantumvis autem speciosa videatur ista conclusio, nihil tamen in se ponderis continere Noster arbitratur, siquidem regula alibi a se tradita, quod eorum Principum numismata, quorum aetas in unum incidit tempus, tam quoad sculpturam atque epigrapham, tam quoad notulas circumstantes sibi simillima esse debeant, firmo talo consistat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
