# Acta eruditorum 1705 404

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DISSERTATIONSUR NIGRINIANUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/404

Jam vero differentiam inter Alexandri & putativi filii ejus Nigriniani nummos adeo notabilem sese exserere, ut nulli ambiguum esse queat, quin longe dispare aevo ambo vixerint, Nigrinianique etiam moneta propter characteres KAA, ad decennium illud, quod Aurelianus, Tacitus, Florianus, Probus, Carus ejusque liberi fascibus suis nobilitarunt, utpote quo dictarum literarum usus invaluit, ableganda veniat. Indagaturus itaque Nobilissimus Autor, sub quo Principum illorum Nigrinianus ad regiminis partem adspirare potuerit, seculi istius gesta prolixe recenset luceque meridiana fere clarius ostendit, inter Tyrannos seu qui tumultu concitato Augustale nomen involarunt, locum ipsi haud competere. Deinde anquirit, num filiis aut consanguineis memoratorum Imperatorum annumerari possit, atque in Aureliani vita, varia scopo suo accommodata se reperisse autumat. Vopiscum filium sororis suae ab eo interfectum perhibere: quidni is Nigrinianus fuerit, quem vel invidiae emolliendae causa, vel ob detectam ejus innocentiam, consecrari curavit Aurelianus? Nec quicquam porro obstare, quin filius ab ipsomet susceptus haberi queat, etiamsi Vopiscus de filio nihil plane dicat, imo filiam solam eum reliquisse testetur. Hujus namque silentium rem minime conficere, & si quam maxime concedatur, superstitem tantum fuisse Aureliano gnatam, annon & vivo parente filius decedere potuit? Provocat ideo non solum ad Suidam, qui sanguine uxoris filii sui manus polluisse Aurelianum affirmat, sed ad Acta etiam Martyrii S. Columbae, quae nuptiis filii hujus Imperatoris pissimam foeminam tentatam memorant, ut Soli aliisque Deastris sacrificaret. Quodsi ergo Aureliano, suffragantibus Scriptoribus, filium tribuere liceat, non improbabile quoque reddi, eundem Nigriniani nomen ab uxore, Nigrinia forte dicta, mutuasse, ceu Domitianus a Domitia nomen accepit, quandoquidem Nigriniae & Nigriniani nomina apud Romanos a longo jam tempore celebrata fuerint. Neque tamen opinioni huic mordicus inhaeret Nobilissimus. Autor, sed pro ingenii sui felicitate, aliam suppeditat conjecturam ab exquisita similitudine, quae inter Nigriniani nummos & Cari atque Numeriani consecrationem exhibentes intercedit, petitam. Nigrinianum scilicet Numerianum forte patrem agnovisse, cumque eo ab Apro interemtum, a Carino vero, qui omnibus superstes vixit, Diis adscriptum fuisse hariolans. Utri jam sententiae adstipuleris, deprehendes sane, Nigrinianum nullo modo Constantini Africae Tyranni familiae aggregandum, sed ad Augustorum aetatem, quorum supra mentio facta, referendum fore.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
