# Acta eruditorum 1705 405-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/405-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/405-2

DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM, deque nummis eo pertinentibus. Parisiis, apud Petrum Cot, 1705, 8v0. Plag. 33. CCopus hujus opusculi. Illustri Foucaultio, Marchioni de MagnyRegis Galliarum Consiliario Status atque in Inferiore Neustria Praesidi, a Dn. Gros de Bore nuncupati, eo tendit, ut, quicquid vel mythologia, vel historia, vel res denique nummaria de Jano notatu maxime dignum offert, id curiosis omne in nuce, quod ajunt, proponatur. Inter alia vero non injucunde disquiritur, num Jani templum Imperatorum gentilium more obserari jusserit Constantius Constantini filius, quoniam Ammianus Marcellinus tale quid Histor. libr. XVI de ipso affirmet: Concluso Jani templo, stratisque hostibus cunctis, Romam gestiebat visere. Sed Autori nostro persuasum est, priora verba non in propria, sed tropica significatione accipi oportere, ut bellum penitus confectum, pacemque initam designent: siquidem & in honorem Ludovici XIV Franciae Regis nummus missilis cum Jani templo fuerit cusus, addita inscriptione: Jen ay la clef; unde tamen paganismum adhuc in Gallia vigere, nemo temere suspicabitur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
