Latin
ANTI QUITATES WALCKENREDENSES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 413
Unproofread scanNot analysed yet
3 de Cisterciensium institutione, C 5 de monasteriorum origine, C. 6 de monasteriis Portae Mariae &Sichemensi, quae a Walckenredensi derivantur, C. 7 de dedicationibus templorum, C. 13 tum generatim de monasteriorum, tum speciatim de Walckenredensium Fraternitatibus, C. 14. de reliquiarum veneratione, &obiter de reliquiis, Aquis asservatis, C 16 de anniversariis a monachis passim celebrari solitis, C. 22 de usu &necessitate reformationis; P. II. C. 2 de orgine advocatiae monasteriorum. C. 3 de officio ac dignitate Abbatis, C. 7 de officio Prioris accurate egit. Demum Latina quaedam supplementa e manuscriptis &impressis libris rarioribus adjecit. Illid tamen &monendum, Auctorem post recensitos scholae Walckenredensis Rectores atque Conrectores, de pluribus viris eruditis, qui ex ea prodiere, agere constituisse, quod tamen consilium, ne in nimiam molem liber excresceret, mutavit. Optandum autem, ut &quae de his collegit, &quae alia de monasteriis Germaniae prelo parata habet, ex instructissima penu propediem promat.