# Acta eruditorum 1705 413

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ANTI QUITATES WALCKENREDENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/413

3 de Cisterciensium institutione, C 5 de monasteriorum origine, C. 6 de monasteriis Portae Mariae & Sichemensi, quae a Walckenredensi derivantur, C. 7 de dedicationibus templorum, C. 13 tum generatim de monasteriorum, tum speciatim de Walckenredensium Fraternitatibus, C. 14. de reliquiarum veneratione, & obiter de reliquiis, Aquis asservatis, C 16 de anniversariis a monachis passim celebrari solitis, C. 22 de usu & necessitate reformationis; P. II. C. 2 de orgine advocatiae monasteriorum. C. 3 de officio ac dignitate Abbatis, C. 7 de officio Prioris accurate egit. Demum Latina quaedam supplementa e manuscriptis & impressis libris rarioribus adjecit. Illid tamen & monendum, Auctorem post recensitos scholae Walckenredensis Rectores atque Conrectores, de pluribus viris eruditis, qui ex ea prodiere, agere constituisse, quod tamen consilium, ne in nimiam molem liber excresceret, mutavit. Optandum autem, ut & quae de his collegit, & quae alia de monasteriis Germaniae prelo parata habet, ex instructissima penu propediem promat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
