Latin
ANNALES ORDINIS S. BENEDICTI AUCTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 414
Unproofread scanNot analysed yet
undecimum, in his Eruditorum Actis A. 1703 pag. 463 recensuimus, Benedictinos nunc Annales multo studio, &dexteritate non minori, Clarissimus Mabillonius composuit, inque iis res monasticas, inde ab ortu S. P. Benedicti ad nostram usque aetatem, per secula amplius undecim in Occidente gestas, latius excussit, amplumque adeo illorum temporum Ecclesiasticae IIistoriae spatium feliciter emensus est. Labore autem improbo heic opus cumprimis fuisse, haud inficiabitur, qui disserenti in praefatione Mabillonio attenderit, quippe in qua de antiquissimorum monumentorum defectu admodum conqueritur, cum Majores sui Ordinis facere optima, quam scribere, magis soliciti, de Historia adornanda digerendisque Annalibus parum cogitaverint, quippe quibus prima cura fuerit de moribus formandis, &ad regulae ipsis familiaris normam componendis, post quam illustrium quorundam sanctitate Virorum praeclara facta in literas referre, inque exemplum aliis proponere ipsis visum fuerit. Non defuisse tamen plane notat, primis etiam illis seculis, historiarum Scriptores, (quanquam hi illustrandae potius patriae suae aut domesticae historiae, quam monasticae, in scripta redigendae operam impenderint, sive, quod difficile esset per illa tempora literarum commercium, sive quod disjuncta essent a se invicem monasteria, nulla fere societate confoederata;) in qua classe extiterint apud Italos Paulus Warnefridi &Erkemperius; apud Gallos Aimoinus, Glaber-Rodulsus, Hugo Flaviniacensis, Ordericus Vitalis, multique alii, ex Anglis Venerabilis Beda, Ingulsus, Guilielmus Malmesburiensis, Matthaeus uterque, Westmonasteriensis &Parisius, aliique magno numero historici nec pauciores apud Germanos, in quibus Lambertus Schafnaburgensis sit praecipuus, qui omnes patriis suis historiis, si quae in monasteriis Benedictinis commemoratu digna ipsis occurrerent, inserere non omiserint. His adjungit Reginonem Prumiensem, Hermannum Contractum, Marianum Scotum, Sigebertum, qui generalis Historiae indices potius scribentes, quam Annales, de rebus quoque monasticis quasdam retulerint particulas. Primum e Benedictinis, quod quidem sciat, librum de Viris illustribus sui Ordinis scribere aggressum esse sub finem seculi quarti-decimi observat Raymundum de Rialaco.