Latin
ANNALES ORDINIS S. BENEDICTI AUCTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 419
Unproofread scanNot analysed yet
549 in medium affert de picturis quibusdam veteribus, Petrum tres claves manibus gestantem referentibus, circa quas conjecturas suas eo tendere affirmat, quod illae forsan originem traxerint e coelesti civitate serusalem, in visione Ezechieli &Johanni ostensa, quae in quadro posita ex parte qualibet tres portas habuerit, Ezech. XLVIII, 31 seq. Apoc. XXI. 13. Quanquam &compendiosius dici posse admittat, tribus illis clavibus significari coelum, purgatorium &ecclesiam militantem, aut certe tres orbis partes tunc notas, in quas Petri se extendat autoritas. Haec ex Tomo primo allegare visum fuit. Secundus res gestas ab A. C. 701 ad annum usque 849 complectitur, &methodo prorsus eadem, quam in antecedenti observare placuerat, res ejuscemodi notatu dignas, quales hactenus commemoravimus, ab oblivione vindicat. Quinque tamen prae caeteris majori observatione digna Autor ipse judicat: conversionem nimirum Germanorum &Septentrionalium populorum ad Christianam fidem per Benedictinos promotam, itemque vitae monasticae in illis plagis propagationem; scholarum deinde publicarum, cum iisdem in locis, tum in aliis, institutionem, ex qua literarum &sacrae doctrinae traditio, quoad illa quidem tempora tulerint, ad posteros promanarit; tum instaurationem sacri monasterii Casinensis, curatam per Petronacem Abbatem &Casinates monachos, qui post ejus eversionem a Longobardis factam, Romae in patriarchio Lateranensi consederint; primam porro monasteriorum Ordinis S. Benedicti ad primigenias leges reformationem; ac catholicorum denique, ceu vocat, dogmatum defensionem, a Benedictinis susceptam &peractam. Magnam insuper per illa tempora de cultu imaginum apud Orientales disceptatio cum fuerit, latius de eadem hinc inde disserit, ac Johannem Damascenum, Platonem, Theodorum Studitam, aliosque, exilia, carceres, variaque tormentorum genera pro eo pertulisse refert. Et cum haec controversia in Gallicanas quoque partes promanarit, autore imprimis Claudio, Taurinensi Episcopo, qui cultum istum impugnare &profligare annisus sit, Pipini, Caroli M.