# Acta eruditorum 1705 420

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ANNALES ORDINIS S. BENEDICTI AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/420

& Ludovici Pii, Regum, cura atque studio effectum dicit, ut ne latius hoc malum serperet; unde calamo tantum & stylo in secus sentientes actum fuerit, viam reliquis aperiente Theodemiro Abbate, tum Dungalo Recluso, quibus Jonas Aurelianensis Episcopus, & Walefridus Strabo Augiensis Abbas accesserint. De his vero viris illustribus, itemque de Paschasio Radberto, Lupo Ferrariensi Servati aliquando cognomine insignito Rabano Mauro, Wandalberto, Usuardo. Adone, Notkero, Haimone Halberstadiensi episcopo, Ratramno, aliisque singularia & jucunda plurima commentatur. Uterque Tomus appendices peculiares nactus est, & primus quidem duplicem, quarum prior Apologiam exhibet antiquae traditionis, quae ab ipsis Ordinis Benedictini incunabulis, ad haec usque tempora, inviolate deducta perhibetur, quod nimirum S. Maurus a Benedicto in Gallias missus fuerit. Hanc apologiam studiose composuit Theodoricus Ruinartus, de qua A. 1703. p. 438 diximus, eidemque subjuncta est Dissertatio de Gregorii M. Monastico instituto. Altera appendix varia exhibet monumenta, nondum hactenus edita, probationi tamen enarratorum in ipso Tomo multum servientia, quae maximam partem accepta referri debere dicit Claudio Stephanotio, Romae nuper mortuo, dum Procuratoris officio pro Congregatione S. Mauri illic fungeretur, quippe qui multa Collectaneorum volumina, tum ex Gallicanis Bibliothecis & Archivis, tum ex Italicis congesserit. Secundi Tomi appendix monumenta ejusdem generis, diplomata & alia his similia exhibet, inter quae sub num. 56 excerpta apparent ex epistola Joannis Schilteri, Juris consulti Argentoratensis, de situ loci Campi mendacii. Nec illud praetereundum autumamus, nonnullas etiam picturas, quae quid momenti continent, aeri incisas in hoc opere exhiberi, quas inter duae imprimis eminent, Monasterii Casinensis prospectum conspectumque repraesentantes, & post pag. 56 Tom. II insertae. Quemadmodum de caetero peculiare de Scriptoribus Benedictinis opus pollicetur Autor solertissimus, in quo singula eorum recensere opera, & a genuinis dubia ac spuria secernere instituit; sic duobus hisce Tomis duos alios, qui jam typis parati sint, quamprimum successuros spondet, in quibus ad seculum usque duodecimum perductam haberi Historiam Benedictinam innuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
