Latin
CAUSA QUESNELLIANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 421
Unproofread scanNot analysed yet
CAUSA QUESNELLIANA. Sive MOTIVUM JURIS PRO PROCRATORE Curiae Ecclesiasticae Mechliniensis contra P. PASCHASIUM QUESNEL &c. Bruxellis, 1704. 4. Constat 2 Alph. &13 plag. AUltis ab annis celebre est Paschasii Quesnelli, Presbyteri MOratorii Berulliani, nomen, quod cumprimis operibus Leonis M. editis, &convictu ac familiaritate cum Antonio Arnaldo Hunc eadem, quae Gabrielem Gerberonium, summa illustravit. de quo proximo Junii mense p. 242 sqq. diximus, mansere fata. Cum enim alterum ejus cohortis, quam Jansenianam vocant, caput haberetur, multisque ab annis in Belgio, praesertim Bruxellis latitasset, jussu Archiepiscopi Mechliniensis captus, publiceque a Procuratore Curiae Ecclesiasticae accusatus, cumque effracto carcere abiisset, die decimo Novembris A. 1704 lata ab Archiepiscopo censura damnatus est, velut Jansenismi convictus, &excomUt hujus sententiae causas nemo municationem commeritus. ignoraret, jussit eas Archiepiscopus hoc libro in lucem proferri, addito ingenti probationum numero. Procurator in Praefatione de turbis hactenus in Belgio per varios libellos contra Episcopos excitatis conqueritur: ubi inter alia narrat, Petrum van Hamme, Fresbyterum Congregationis Oratorii, ob disseminata talia scripta, ab Archiepiscopo Mechliniensi die 29 Octob. A. 1701 condemnatum; Gerberonium, Quesnellum, &Arnoldum Josephum Brigodaeum, quem Quesnelli Secretarium vocant, die 30 Maji A. 1703 Bruxellis captos; &hunc quidem, postquam crimen fassus esset ac deprecatus, dimissum fuisse, praeterea Nicol. Blanckart, Presbyterum Ordinis Begardorum, ejusdem fabulae socium, Jansenismi causa damnatum esse, atque palinodiam die 3 Julii A.