# Acta eruditorum 1705 425

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, CAUSA QUESNELLIANA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/425

392 integrum datur) libros Jansenianos, indignis modis tractarit: XVI, quod proscriptos a Pontificibus Gerberonii libros dilaudaverit, auctoremque multis modis adjuverit: XVII, quod seditiosa Ernesti Ruthd Ans, amici sui, scripta limaverit: XVIII, quod acriter invectus sit in eos, qui quadraginta Doctores Sorbonicos, propter notissimam ad Casum Conscientiae Jansenianum responsionem, (quae una cum Brevibus ea de causa a Pontifice scriptis, & plerorumque ex his palinodia, p. 404 seq. inseritur) damnarunt, iisque qui a pristina sententia discessere, perfidiam exprobrarit: XIX. quod Archiepiscopum Parisiensem, Cardinalem Noallium, versus quem summam publice professus fuerit venerationem, privatim cavillis variis perstrinxerit: XX, quod varia scripta prohibita hactenus ediderit, vel recudi curaverit. Adscribuntur autem Quesnello auctori, & hic & aliis locis, sequentes potissimum anonymi aut pseudonymi libri: Novum Testamentum cum Notis Moralibus, Testamentum spirituale Arnaldi, Fides & Innocentia Cleri Hollandici, Causa Arnaldina, Defensio duorum Brevium, Status Academiae Lovaniensis, Traditio Ecclesiae Romanae de Gratia, Apologia Historica Censurae Lovaniensis & Duacenae, Disciplina Ecclesiae, Bubursius convictus, Justificatio Arnaldi. Aecusatio XXI ingeminat, multa Quesnelli scripta Romae proscripta esse, v. gr. Observationes in Leonem, Apologiam Censurarum, Causam Analdinam, quaedam etiam tortoris infami manu combusta esse: XXII urget, Historiam Congregationis de Auxiliis, cujus embryonem, ut ait, Serrius Dominicanus conceperat, a Quesnello expolitam, invitoque Senatu Regio publicatam esse: XXIII, eundem, dum in carcerem redigeretur, edendis aliquot libris prohibitis operam navasse: XXIV, Quesnellum edendi voluminis magni CLVI scriptorum Jansenianorum, consilium cepisse: XXV, eundem Arnaldo morienti Sacramenta secreto administrasse: XXVI, cum privata auctoritate in aedibus suis sacra fecisse: XXVII, eum & contemsisse excommunicationem, aliosque, ut eandem temnerent, docuisse: XXVIII, cum Decreta Pontificis contra libros novaturientes multoties sugillasse: denique XXIX, eum varia scriptis suis inseruisse, quae Pontificum Bullis e diametro opposita sint. Atque haec singula potissimam partem ex schedis epistolisque in Quesnelli museo, cum caperetur, inventis, & mira copia hic adductis, nec non ex amplissimis librorum ejus excerptis probantur. Hhh tur. Subnectitur Archiepiscopi lata A. 1704, die 10 Novembr. contra Quesnellum sententia; in qua, repudiata ejus protestatione, reus criminum hactenus recensitorum, & in excommunicationem delapsus pronunciatur, jubeturque, ut in monasterium aliquod Gallicum, agendae poenitentiae causa, se conferat, atque ab omni in Dioecesin Mechliniensem reditu excluditur. IDEE GENERALE, &c. i. e. IDEA UNIVERSALIS LIBELLI, QUI SUB TITULO MOTIvi Juris Procuratoris Curiae Ecclesiae Mechliniensis contra P. Quernellum editus est, auctore PA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
