# Acta eruditorum 1705 428-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, TRACTATUS DE JURE PRIMARIARUM PRECUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/428-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/428-2

TRACTATUS DE JURE PRIMARIARUM PRECUM, Autore JOHANNE EHRENFRIED MATERO U. J. D. Sacr. Reg. Majestatis Dan. Norweg. nec non Reverendiss. Sereniss. Abbatissae Quedlinburgensis Consiliario. Quedlinburgi, apud Th. Ph. Calvisium, 1704 in 4. Constat 14 pl. Consultissimus Autor, a prima origine Jus primariarum precum repetiturus, initio rei Christianae penes clerum & populum constitutionem ministrorum Ecclesiae, neglectis summarum Potestatum suffragiis, fuisse, eumque constituendi modum adeo postmodum placuisse censet, ut Divinae & Apostolicae traditioni, 1. e. eodem interprete, legi universali & immutabili, Cyprianus eum adscribere non dubitaverit. Ex quo autem Principes Christo nomen dederunt, cum universa rei Ecclesiasticae cura, istam etiam juris sacrorum partem, jure quodam regulari eos sibi vindicasse; id quod exemplis nonnullis, ex Historia Romana, Francica, Germanicaque desumtis, Noster illustrat. Sed infelicibus Henricorum temporibus, jura Imperatorum, per Pontifices Romanos, fuisse imminuta, ut tamen illi reliquias aliquas, ex priori jure Regio circa sacra, quasi e communi naufragio, servarint, ad quas etiam pertineat Jus Primariarum Precum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
