Latin
TRACTATUS DE JURE PRIMARIARUM PRECUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 429
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus igitur tum nomen, tum indolem, allata definitione, explicat Consultissimus Autor, illudque ex jure patronatus Regio, seu jure sacrorum repetit, adductis etiam aliis titulis minus principalibus, quales esse censentur jus patronatus vulgare, antiqua consuetudo, &advocatia seu protectio Ecclesiarum universalis. Postea rejicit titulos falsos, inter quos primo loco comparet privilegium Papale, ex quo Curiae Romanae asseclae jus primariarum precum repetunt, quodque quatuor potissimum argumentis, a suprema Pontificis circa sacra potestate, Concordatis nationis Germanicae, propria Imperatorum confessione, ac bulla quadam Pontificia, a Speculatore, ut ferunt, visa desumtis suffulciunt; quae singula Noster diluit. Alii existimarunt, Imperatoribus primarias preces ex eo competere, quod olim fuerint Cathedralium Ecclesiarum Canonici; sed nec haec sententia calculum Nostri meretur: quemadmodum ipsi nec illi probantur, qui superioritatis territorialis titulo jus hoc Imperatoribus vindicant; virtute tamen Regalium his illud attribui posse, amplius idem existimat, modo terminus ille recte accipiatur. Exposita Juris primariarum precum origine, Doctissimus Autor ad universam Germaniam, i. e. regiones, quae adhuc Imperio Romano Germanico subsunt, illud vim suam extendere docet, eamque doctrinam variis quaestionibus, in specie ea, an in Episcopatu Metensi, Tullensi &Verdunensi, idem adhuc effectum sortiatur? illustrat; cumque jus illud in quolibet collegio Clericorum, ubi antecessores hactenus id exercuerunt, Caesari competat, ideo illud praescribi posse censet: non obstante vero hoc, vel simili impedimento, in Capitulis etiam Protestantibus Caesarem illud obtinere, ostendit. Quibus ad liquidum deductis, caetera capita enarrat, adeoque de idoneitate Precistarum, de beneficiis Ecclesiasticis, Canonicatibus, Praebendis earumque varietate, de mensibus ordinariis &extraordinariis, de primariarum precum effectu, Caesaris praesentatione, de communicatione hujus juris Caesarei, adeoque de primariis precibus Imperatricis, Regis Romani, Electorum horumque Conjugum, nec non Vicariorum, fuse satis, inspersis etiam, pro re nata, documentis publicis, disserit.