Latin
MANUALE PROCESSUS IMPERIALIS, SIVE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 431
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero attentans nec attentata revocaverit, nec jus suum probabiliter deduxerit, tum Judex appellationis ulterius, &tandem etiam arctius mandatum attentatorum revocatorium sub poena dupli, cum citatione ad videndum, se incidisse in poenam prioribus mandatis insertam, decernere solet, &si nec huic paruerit, tum declaratio poenae, &paritoria, cum comminatione banni, subsequitur, &fiscus suum officium interponit. Aliquando ipse appellans attentatum committit, quo casu appellationem deseruisse, eique in totum renunciasse censetur. Quae omnia quo eo magis intelligantur, Noster duplicem formulam, qua tam mandatum attentatorum revocatorium, quam mandatum arctius, cum reproductione mandati prioris, peti solet, subjicit. Sect. I, cap. 5 exponitur appellatio ob protractam vel denegatam justitiam interposita. Quod si adeo justitia denegetur, solet decerni citatio contra partem ream, ut ad assumendam litem, in Judicio Imperiali Aulico, intra spatium bimestre, compareat, &si id negligat, sententia in contumaciam, uti in aliis processibus, pronunciatur. Ob protractam vero justitiam decernuntur promotoriales, quibus judici moroso tempus, ordinarie unius mensis, quandoque tamen, ob circumstantias relevantes, longius, ad justitiam administrandam praescribitur; quae formulis necessariis Noster iterum illustrat.