# Acta eruditorum 1705 432

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, THE HISTORT OF MAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/432

tamen nullum plane specimen e libro exhibeamus, pauca admodum inde delibare nobis visum est. Elegans & lectu jucundum est, quod de Waltero Rawleigh, cujus celebre apud Anglos nomen est, refer tur, quod eo primum gratiam Reginae Elisabethae fuerit promeritus, quod cum spatiantem forte, & ob coenum in via objectum, gradum jam in aliam partem dirigentem observasset, confestim vestem splendidissimam humeris detractam in coenum projecerit, ut recto tramite incedere commode Regina posset. Inde cum illi ad aulam accessus patuisset, fertur in loco quodam, ubi saepius commorari Elisabetha consueverat, fenestrae hunc versiculum inscripsisse: Fain would Iclimb, but that I fear ro fall. hoc est, quam cupiam ad majora adniti, sed timeo, ne labar; quibus lectis Regina illico rhithmum adjecit: If thy Heart fail thee, dont climb at all. A est, si nihil audes, nusquam connitere. Quae verba animum illi addidisse putantur, ut inde facile ad altiora pervenerit. Inter humilitatis & modestiae exempla praeter alios recensetur Josephus Hall, Episcopus Norvicensis, de quo refert, eum nunquam cuiquam aegre fecisse, & dicere solitum, stultum esse cum superioribus, dubium cum aequalibus, & abjectum ac sordidum cum inferioribus contendere. Ad historiam Leopoldi Imperatoris, nuper defuncti, pertinet, quod A. 1672 missus ex Anglia Viennam fuerit legatus Bernardus Gascoign, qui Jacobo Duci tum Eboracensi uxorem peteret Claudiam Felicitatem, Archi Ducem Austriae: at cum rebus omnibus jam perfectis, & Legato reditum meditante, ipsa Augustissima Imperatrix Margareta Theresia decederet, immutatam fuisse Caesaris voluntatem, Legatoque indicatum traditur, aliam quaerendam Duci sponsam esse, quod ipse eam ducere uxorem constituisset. Eidem Jacobo id dedit consilii frater Carolus II Rex, ne Pontificiam religionem in Angliam invehere aliquando tentaret; rem enim eam periculo plenam & plane impossibilem futuram. Quanti intersit circumspecte in omnibus rebus agere, vel ex eo intelligitur, quod celebris Angliae poeta VVilmot, Comes Roffensis cum a Rege Carolo Il admonitus, ut sibi satyram adversus virgines aulicas compositam communicaret, per nimiam festinationem, satyram aliam, qua Regem ipsum petebat, ei obtulisset, prorsus gratia Regis exciderit. Singulari humanitate conspicuus fuit Thomas Cranmerus, Archi. Ep. Cantuariensis, quippe in proverbium abiit: si huic injuriam inferas, certus esse poteris, te ex eo statim tempore per omnem vitam habiturum fabentissimum. Caeterum quae hic de genio nationum suis locis habentur, digna forent, quae a nobis transscriberentur, si locos communes colligere & ipsi cuperemus: etsi nec ipsa chartae angustia, ut plura addamus, permittit. N. X. ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
