Latin
ERUDITUROM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 435-2
Unproofread scanNot analysed yet
qui nuper in vivis esse desiit, Ge. Mich. Heberi &c. Sed &ex Facultatis Juridicae Assessoribus aliquos commemorat, quos inter Ritterum, Schulzium, ac Excellentissimum Lentium Ser. Princip. Sax. Weissenfelsensis Vice-Cancellarium imprimis meritis extollit encomiis. Interjectae sunt passim observationes eruditissimae, ex quibus unam ac alteram saltem adjecisse juvabit. Ita p. 183 docet, Henning. Wittium falli, qui Jo. Dauthium inter Jurisconsultos Witenbergenses retulerit, cum is Lipsiae quidem, non autem Wätembergae, publica autoritate Jura professus fuerit. Hirschbachii sub praesidio, Conradum &Benedictum Carpzovios Dissertationes de Regalibus, copiose ac erudite conscriptas defendisse, p. 186 annotat, dumque in laudibus Augustini Strauchii occupatus est, felicitatem Juris consultorum Brandenburgicorum extollit, qui Academicis exercitationibus subacti in Aulas evocentur, &difficillima negotia feliciter procurent, quod Fuchsiorum, Rhetiorum, Spanheimiorum ac Coccejorum illustria satis ostendant exempla, eademque fortuna, quem diximus, Strauchium usum fuisse commemorat, cum Serenissimus Sax. Elector non modo gravissimis quibusque negotiis eum adhibuerit, sed &Ordinarii Praesidis munere in Academia Witenbergensi defunctum, sanctioris Senatus Assessorem esse voluerit. Sed quis singula in tanta rerum ubertate persequetur? Nos avidis reliqua Lectoribus relinquimus &ad aliud Exc. llentissimi Autoris opus, quod selectarum Observationum Forensium amplissimam exhibet copiam, accedimus.