# Acta eruditorum 1705 438

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JOH. HENR. BERGERI JURISCONSULTI ETC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/438

Contra Principem non valere possessorium summarium, nec eorum satis certam esse sententiam, qui decennalem possessionem subditos tutos reddere credant, indicat §. 26. Ubi ad modos probandi progreditur, ostendit in summarissimo possessorio rotulos Notariorum, non tamen depositionem generalem sufficere §. 30. Jurisjurandi autem delationi aeque, ac super exceptione spolii, locum esse tuetur §. 31. Caeterum ex sententia Autoris remedium possessorii momentanei non competit ei, qui a possessione dejectus est, nec haeredibus, cum ad eos possessio ipso jure haud transeat th. 33–34, quibus possessorium ordinarium ac Paulianam actionem dari concedit th. 35. Tandem ad sententias definitivas processus summarii accedit, ac quo modo eae rite concipi debeant, docet §. 38; cumque monuisset, qua ratione victoria in possessorio a restitutione fructuum in petitorio liberet, contra sententiam de possessione in summarissimo judicio latam, nec leuterationi, nec appellationi aut supplicationi relinquit locum, additis tamen quibusdam limitatioAccessit, ne quicquam deesset nibus, quae §. 45 continentur. operi, huic Dissertationi Exercitatio paraphrastica, quae XII Leges priores Tituli Pand. de Acquirenda vel amittenda possessione, erudite interpretatur, ac singularum sensum, satis quandoque obscurum, feliciter eruit. Facile ex hactenus dictis L. B. poterit intelligere, qua ratione reliquae Dissertationes, quae Processus Provocatorii & Matrimonialis Electa continent, conscriptae sint. Quare sufficiet nobis saltim aliquas observationes selectas ex iis excerpere, quarum uberrima se ubique offert copia. In Dissertatione igitur IIItia docet, provocationem ex L. diffamari, ob injurias verbales simplices frustra ab imperitis Advocatis suscipi, multo minus eam cum actione injuriarum cumulari posse th. 12. 13. Remedium dictae Legis coram quolibet judice posse institui, diffamantis vero arbitrio relinqui, quo in foro actionem principalem velit movere, th. 20 & 22. In Th. 31 Carpzovii, Ziegleri aliorumque reicit sententiam, qui diffamante per contumaciam emanente in primo termino, saltem responsionem simpliciter bey Straffe Ungehorsams injungendam censent, monetque eam statim sub poena perpetui silentii posse imponi.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
