# Acta eruditorum 1705 445

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/445

Mysterium porro incarnationis non destruere essentialem proprietatem corporis animique humani, quae est componere unam personam, licet humana Christi natura propria, ut loquuntur Theologi, ὑποστάσει destituta, subsistat in ὑποστάσει τοῦ λόγου. Nempe clarissimo Baelio, contradictionem cum evidente rationis principio hic admittenti, solam vocem personae offendiculo fuisse. Quod ut removeatur, observat Autor, quod si corpus fingamus exanime, mechanice tamen motum, omnesque functiones suas obiens; illud quidem personam non fore, intellectu quippe destitutum, bene tamen suppositum, ut quod ipsum sit principium, prout in scholis loquuntur, activum. Simili modo si fingamus animam corporis exsortem, cogitantem; eam, ut quae intelligat, suppositum fore personale sive personam, quippe quae sit principium rationale. En igitur, pergit Autor, duo supposita, quae Deus ita unit, ut unum suppositum vel unam personam constituant. Quid magis jam rationi adversum in unione hypostatica? Divina natura unitur humanae, omniumque actionum humanarum & rationalium directionem suscipit, quae pertinent ad exercitium mediatorum officii; quemadmodum anima humana diversi suppositi, corporis nempe, directionem suscipit ita, ut actiones illius voluntati hujus sint obnoxiae. Atque adeo eodem jure, quo anima & corpus conjuncta, unum suppositum sunt, una persona etiam dicentur divina & humana natura, vinculo unionis invicem conjunctae. Verum jam satis speciminis. Hoc optandum, ut clarissimus Autor ipsos clarissimi Baelii discursus κατὰ πόδα lectoribus suis repraesentare, & accurata analysi instituta, quid imbecillitatis ratio in eis ostendat, quid speciei ingenium & eloquentia ipsis conciliaverit, ostendisset.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
