# Acta eruditorum 1705 446

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/446

Verendum enim, ne lectores sic satis bene instructi a lectione hujus libri sibi visi discedere, ubi in ipsum opus Baelianum inciderint, lumine ingenii ejus, & quae pene singularis ipsi est, vi dicendi quasi attoniti, denuo constrictos se sentiant atque impeditos. Appendicis loco huic opusculo breve de anima & libertate subjicitur systema, melius dilucidandis iis, quae contra adversarium suum in ipso opere disseruerat clarissimus Autor, inserviens. In eo primo adstruitur, quod anima se spiritualem esse sentiat, quodque cum iis, quibus aliter videtur, controversia de vocibus tantum sit, ut qui id, quod nos spiritum vocamus, corpus novae plane atque ignotae speciei adpellitent. Inde ostenditur, animam cognoscere seipsam atque existentiam suam, atque adeo aliquid a seipsa sine objectorum externorum percipere subsidio. Discrimen porro intellectus & voluntatis & relatio ad corpus explicatur, in quo organorum rectam dispositionem ad exercitium facultatum animae requiri ostenditur. Animae per rectam dispositionem corporis obfirmatae quasdam propositiones occurrere insito suo quasi gaudente lumine; ut oculo occurrunt objecta quaedam suum lumen habentia eoque ipsum illustrantia, quae statim cognoscantur. Aliter se rem habere cum aliis, quae obscuriores sint, & quibus lumen proinde ab animo quasi sit accendendum. Ad primum genus spectare v. g. omnes consequentias, quae deducuntur ex conceptu existentiae, quales sint, quod non ens agere non possit, quod impossibile sit idem simul esse & non esse, quod numerus binarius bis sumtus quaternarium conficiat, &c. Propositionum posterioris generis lapidem lydium esse regulam: quicquid omnibus rite expensis clare & distincte percipitur, illud verum est. Perceptiones dari posse sine omni corporum intercursu, falsumque esse, quod nihil sit in intellectu, quod non prius in sensu fuerit. Animam non posse non desiderare, quae pertinere ad felicitatem suam cognoverit, & aversari contraria, hancque esse voluntatem. Bona ad felicitatem spectantia vel corpus respicere, vel animum, eaque sibi invicem subordinata esse ea proportione, quae intercedit inter dignitatem corporis & animi. Virtutis esse, hanc subordinationem tueri & observare. In volitionibus concurrere cogitationem, quae repraesentet aliquam propositionem, & imperium ad agendum determinans, in quo sit velle & non velle.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
