# Acta eruditorum 1705 447

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/447

In hoc jam esse libertatem; quae ut rectius cognoscatur, observandum esse primo, quod cognitio, quam habemus de nobis ipsis, efficiat, ut amor proprius & emolumenta privata ordinarie voluntatem determinent, nihil inde detrimenti accipiente libertate; certe enim in talibus consensum animi absque controversia inveniri. In aliis cognitionem non esse aeque claram, in iis cura opus esse & prudentia, quo recte utamur libertate. Controversiam, an libertas consistat in eo, ut faciamus, quod faciendum esse judicamus, an vero consistat in eo, ut faciamus quod volumus facere, de vocibus esse, non de re ipsa. Non autem consistere in indifferentia libertatem; hanc enim, cum rationalis sit homo, nonnisi ex profunda posse procedere ignorantia: penitus vero ignorantem, vel plane non agere posse, vel non nisi stolide, actionemque ex mera ignorantia profectam esse nec humanam, nec liberam. Nec tamen etiam libertatem absolvere unice judicium animae, quo aequam esse justamque censeat actionis alicujus perpetrationem omissionemve. Si ita enim res se haberet, hominem in perpetuae vacillationis statu fore, nunc hancce inchoantem actionem, nunc aliam, prout diversam ab objectis acceperit impressionem. Non necessario itaque hominem determinari a rationis judiciis, sed libere secundum judicia rationis, secundum quae se ad actionem determinavit, procedere. Optime denique libertatem ejusque indolem monstrari, ex consideratione actionum quarundam hominis, imperiique animi in corpus. Evidens itaque esse, in rebus, ubi affectus & commodum privatum voluntatem non abripiunt, nos facultatem habere libere in mentem revocandi ideas, ad veritatem aliquam inquirendam pertinentes. Sentire nos eandem libertatem in approbando praejudicio quocunque contra rationis dictamen; libertate enim nisi frueremur, semper rationis dictamen praevalere necesse esse. Eandem nos experiri, ubi inter virtutem vitiumque medii consistimus, atque vel illam vel hoc sequimur; & magis etiam in actionibus corporis indifferentibus, animi nutum sequentibus, v. g. brachii extensione, oculi occlusione &c. Quod ipsum ut quomodo fiat explicetur, Autori nec illustris Leibnitii placet hypothesis, nec causarum occastionalium systema, sed optime haec receptam magis in scholis doctrinam explicare putat, quae statuit Deum, qui essentiam existentiamque rebus largitus est, facultates quoque eis concessisse, per quas naturis suis convenienter valeant operari: animamque adeo etiam, ad animandum dirigendumque hoc corpus conditam, potentias quibus id praestare possit, nactam fuisse. Firmatur id aliquot rationibus, nec obstare dicitur, quod modum non assequamur, quo spiritus in corpus operetur: sufficere enim, quod de re constet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
