Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 448
Unproofread scanNot analysed yet
Cetera hanc hypothesin pluribus difficultatibus solvendis aptissimam esse, quibus nec illustris Leibnitius, nec causarum occasionalium patroni se facile possint extricare. AUGUSTI BUCHNERI ORATIONUM ACADEmicarum Volumina tria. Quorum primum Panegyricas, secundum Festas, tertium nunc primum editum Literarias continet. Subjuncta est huic Editoris M. JOH. JAC. STUBELII, Illustris Scholae Misnensis jam Rectoris, Oratio de Exscensionibus nocturnis Alumnorum Electoralium, &Buchneri Autoris Vita per eundem descripta. Francofurti &Lipsiae, apud Godofredum Leschium, 1705, in 8. Constant Alphab. 2, &plag. 19. QUomodo commendatus pridem a nobis fuerit meritissimus de politiore literatura vir, Augustus Buchnerus, inspicientibus annum Actorum Eruditorum 1683 p. 147 &seqq. patet; ubi cum recensendum fuerit Volumen II. Orationum, Festas continens, a M. Job. Jacobo Stübelio, Rectore tum designato Scholae Annaeberg. nunc Rectore constituto Illustris Afranei, ex arrosis fere chartis in lucem productum, hoc tempore occasio suppeditatur, caeteras etiam orationes Autoris illius incomparabilis enarrandi, dum idem Editor Clarissimus partes Orationum ejus tres in unum compegit volumen, in forma librorum octava, juventutis commodo emissum. Earum Pars III nunc primum cura ipsius publico data, &dedicatione diserta Ephoris Generosissimis Illustris Afranei Lycei, Domino Centurio a Miltiz, &Domino Joachimo Dieterico Bosen, inscripta est. Quia vero parte prima comprehensas Panegyricas &funebres nondum indicavimus in Actis nostris, non alienum erit, cas nominare, antequam tertia ista inclusas ordine percurramus. Dicta Panegyrica I. est a Gustavo, Gustavi Adolphi Suecorum Regis filio, huic ipsi Suecorum Regi, ob partam A. MDCXXXI Lipsiensem victoriam. II. Ob eandem victoriam a Buchnero ipso recitata VII Idus Sept. A. MDC XXXIII. III. Electori Saxonico D.