# Acta eruditorum 1705 45

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, GEORGII ADAMI STRUVII JURIS PRUDENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/45

Deinde monstrat, quod in linea collaterali, inter eas personas, inter quas est respectus parentum & liberorum, sponsalia prohibeantur. An vero haec prohibitio nitatur jure naturali, nec non; utrum prohibitio, in S. Literis occurrens, personas expressas solum concernat. an vero de gradibus sit exaudienda, id semper inter Scriptores controversum fuit, adeoque Nostro amplius disquirendi materiam suppeditat, quousque dispensatio hic locum habeat, etiam adjicienti. Tertio inter fratres & sorores sponsalia nuptiasque prohiberi, Consultissimus Autor indicat, ac tum de moralitate, tum sensu prohibitionis hujus, ulterius disceptat, quidque vel jus Canonicum, vel leges nostrates, illic adjecerint, recenset, addita Arboris Consangulnitatis, diversaeque computationis explicatione. Non minori cura affinitatem deinde Noster considerat. Nam adducto ejus fundamento, explicataque indole, primo ostendit, quod non inter omnes, qui affinense salutare solent, vera affinitas contrahatur, & quod adeo ii, qui nullo affinitatis vinculo connectuntur, sponsalia inire non prohibeantur; hoc tamen cum aliquo temperamento accipiendum esse, simul admonet. Postea de gradibus & generibus affinitatis satagit, adductamque generalem regulam prohibitivam, ad lineam rectam & collateralem applicat, & quousque prohibitio, sive gradus sive genera spectes, idque vel secundum jus divinum, vel humanum, se extendat, commemoratis pluribus personis casibusque specialibus, gnaviter exponit. Dimissa consanguinitate & affinitate, alia commemorat Noster impedimenta, quae sponsalibus & nuptiis obstent. Eo pertinent agnatio civilis, ex adoptione orta, cognatio spiritualis, ex jure canonico ortum trahens, morbus animi vel corporis, totalis religionis diversitas, adulterium, aliaque politicis rationibus subnixa obstacula, a Nostro sigillatim explicata. Producunt de caetero sponsalia vinculum, non penitus quidem indissolubile, attamen satis firmum, ac non facile solvendum. Ob quas ergo causas sponsalia solvi queant, tum quae ex pluribus concurrent. bus praeferantur, deinde doctissimus Autor tradit, addita vinculi sponsalitii & matrimonialis, quoad nonnullos effectus speciales, comparatione. De Magistratibus municipalibus, in editione Latina nihil habebetur, sed Germanicae l. I. tit. 14. hac de re aliquid proposuerunt quod Noster itidem nonnullis observationibus auxit. Docet ergo primo Magistratus municipalis necessitatem & constituendi modum; deinde eos, qui ab hoc munere excludantur, recenset; tum habiles ad illud suscipiendum posse cogi, ostendit. Inde ad personarum, ex quibus Senatus componitur, diversitatem, dignitatem, jura tam in Ecclesiasticis, quam Politicis, ipsis competentia, ac innexa officia, explicanda accingitur (in quem locum nundinarum, onerum tam personalium quam realium, similiumque materiarum consideratio incidit) ac quousque successor privilegia, ab antecessore data, servare debeat, disquirit. In l. 3, tit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
