Latin
CONFORMITE DE LA FOT AVEC LA RAISON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 453
Unproofread scanNot analysed yet
soceri optimi successor non indignus. Reliquum fuit, ut de valetudine his aliquid adjiceretur, annis prioribus jam non robustissima, servata tamen ultra naturae leges, inter morbos, quibus tentata est, usibus publicis, Divino beneficio, usque ad annum aetatis septuagesimum, quo podagrae doloribus &calculi valde vexatus ac denique fractus, A. MDCLX d. XII Februarii exspiravit placide. Quam columnae primariae illius Academiae prolapsionem orbis literarius lamentationibus justis prosequutus est. Exequiae XI Cal. Martii paratae. Concio funebris ab Abrahamo Calovio, parentatio ab Aegidio Strauchio habita. Corporis exuviae in aede sacra, quae arci contigua est, compositae: ubi monimentum erectum visitur. Monetur denique, rariora manuscripta Buchneri reperiri apud Samuelem Cnauthium Wittebergae, quorum partem etiam Stübelius &Hübnerus tenent, tempore suo evulgandam.