# Acta eruditorum 1705 457

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, RATMUNDI VIEUSSENS, DOCTORIS MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/457

Sed ad chorion rediens, modo hujus cum cotyledonibus uteri connexionem ope exiguorum corporum glanduloso-vasculosorum subrubrorum, tanquam totidem placentularum, mera vascula sanguifera pluraque lymphatica involventium; modo cohaesionem membranarum foetus & placentae uterinae cum utero intercedentibus atque coalescentibus lymphaticis, ita fieri tradit, ut in productione & accretione foetus ovilli atque humani, fusius explanata, non sanguis, sed succus lacteus a cotyledonibus per placentulas & ab utero per placentam uterinam ad venam umbilicalem foetumque transcolari ac propagari intelligatur. Quemadmodum vero mammis insignis cum utero intercedit consensus, ita illarum porro similem cum hujus declarat conformationem, utpote ex membrana propria & substantia glanduloso-vesiculosa non aliter 59. & seqq. compositam, quam quod vasa sanguifera & lymphatico-nervea, ab arteriis enata & ad venas partim, partim ad substantiam vesiculosam abeuntia, membranam compingant, textus autem spongiosus laticem lymphaticum partim mediate, dictorum lymphaticorum medio, partim immediate ex arterioso sanguine derivet, ac per tubulos lactiferos ad papillas dispenset. Majorem solummodo albedinem spongiosi mammarum corporis majori firmitati vasorum lymphatico-nerveorum deberi, nonnisi lympham tenuiorem atque a faecibus depuratam admittentium, cum uteri lymphatico nervea molliora crassiorem faeculentioremque lympham recipiant, sicque texturae vesiculosae cinentium inducant colorem. Quo luculentior nihilominus lymphatico-nerveorum vasculorum in utero, mammis, aliisque partibus exortus ex arteriis reddatur, in progressu tam in genere vasorum sanguiferorum exteriores & interiores glandulas vesiculosas, i. e. vesiculas pellucidas, è tubulis diversi generis simul intextis resultantes, observationibus, experimentis & rationibus demonstrare, quam in specie aorta ac peMmm nae cavae singulas tunicas una cum secretionis modo extricare annititur. Ex iis, quae in cadavere alicujus a rupta pulmonum vomica mortui observavit, evidentissimus contextus glandularum vesiculosarum nimis dilatatarum in pericardii membranis propriis propriaque cordis & auricularum illius membrana, extima demum superficie omnium vasorum cordis, una cum pericardii & cordis tubulis lymphatico-nerveis, nobis haud silendus videtur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
