Latin
RATMUNDI VIEUSSENS, DOCTORIS MEDICI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 458
Unproofread scanNot analysed yet
Aortam vero, non minus atque arteriam pulmonalem, in quatuor dirimens tunicas, primam earum nerveam ex implicatione diversi generis vasorum, alteram vasculosam ex vasculis rubris, subflavis sive sanguiferis, ac cineritiis seu lymphaticis constructam, utramque vasculoso-vesicularem, respectu vesiculosarum glandularum a vasorum diversis flexibus concinnatarum, tertiam spongiosam fluidum succum in poris suis irregularibus continentem ac radicem omnium ductuum constituentem, quartam denique interiorem, sat validam, licet pia meninge tenuiorem, poris innumeris propter varios succos ex arterioso sanguine continuo secernendos instructam, pluribus explanat. Ne manca tamen ista tunicarum videatur evolutio, propagines nervorum prosequitur, quae interiorem arteriarum texturam a primo sui ortu ad extremos usque fines subeant, statimque in exiguissimos abeant tubulos membranaceos, cum tenuissimis spongiosae arteriarum tunicae ductibus secretoriis coalescentes &una cum ipsis membranas constituentes, quatenus corporis membranae non solum lymphaticis, vel adiposis, vel lymphaticis &adiposis simul, sed &nerveis ductibus constent, spiritum animalem in secretorios canales, pro liquorum fluiditate atque vi augenda, exonerantibus. Ne autem circa ductuum adiposorum ex arteriis originem dubium relinquatur, praeterquam quod pinguedinem consideret, tanquam ramosas sanguinis arteriosi partes, tum ad omentum, quod in musaeo siccum asservat, ductuum adiposorum perspicua foramina immediatumque ex arteriis ortum ac finem in venis apertissime sistens, tum ad croci essentiam, a sinistro cordis ventriculo intra viginti quatuor horas ad totum magnae arteriae truncum, binas arterias coronarias &superstratam ipsis pinguedinem penetrantem, haecque cuncta colore croceo perfecte tingentem, provocat.