# Acta eruditorum 1705 462-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, RATMUNDI VIEUSSENS, DOCTORIS MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/462-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/462-2

qui majorem in Auribus humanis scrutandis & delineandis posuerunt industriam, inter quos Celeberrimum Dominum du Verney cumprimis extollit; quia valde nihilominus dubitaret, an tale organum, cujus partes exiguae durissimo inclusae habentur ossi, cujusque vulgatae historiae nec inter se, nec cum aure ipsa, in multis conveniunt, adhuc penitus perlustratum esset, proprias vires in admirando ejusmodi sensorio studiosius investigando experiri voluit, ut quae in eodem aut illustrari, aut augeri, aut etiam inveniri labore & diligentia possent, in lucem protraheret. Neque indefessam accuratissimi Autoris sedulitatem, tantae spei innixam, felicibus successibus caruisse, praesens tractatus, nitidissimis atque curiosissimis figuris ornatus, eo apertius loquitur, quo evidentius, cum circa Auris humanae structuram, tribus cavitatibus, exteriori videlicet sive auricula & meatu auditorio, media seu tympano, & interiori sive labyrintho constantem, tum circa omnium ejus partium usus, plura nova sistit detecta, quae vel sola cum Benevolo Lectore nunc imus communicatum. Ut ab auricula vero & meatu auditorio faciamus initium, varia hic, ab aliis neglecta, innuenda veniunt, glandulae nempe cutis sebaceae, cartilaginis quidam processus, glandulae tragi, auriculae musculus anterior, musculi tragi & antitragi, novum auricula ligamentum, verum auditorii meatus incessum observandi ratio, glandularum meatus auditorii corpus reticulane, auriculae & meatus auditorii rami venosi a peculiam vena occipitalioriundi, nonnulla basis cranii foramina, certior nervum in odontalgia adurendi locis, atque in parotide humana lymphatica seu conglobata glandula. Cutis auriculae glandulae salutantur sebaceae, quod humorem secernant sebo similem, naturaliter post sui exsiccationem in furfureas abeuntem particulas, quales glandulae in spina pariter & alis nasi, aliisque faciei partibus, potissimum sub palpebris, nec non in capillata capitis parte, atque circa collum & scapulas reperiantur. Praeter notas auriculae eminentias ac foveas, a cartilagine efformari solitas, exiguus & acutus in parte hujus anteriori, ubi helix immediate supra principium meatus auditorii concham claudit, ostenditur processus. Prout eae parvae glandulae tragi vocantur, quae ciceris exilis magnitudine super cartilagine ad tragum versus finem collocantur, cum glandulis lymphaticis inguinalibus & axillaribus convenientes, cum parotide autem non confundendae. Externis auriculae musculis quatuor, uni superiori & tribus posterioribus a Casserio inventis, quintus anterior adjungitur, a temporalis musculi membrana immediate supra exortum processus zygomatici ab osse temporum enatus, &, antequam auriculam attingat, in duas divisus partes, quarum altera in partem anteriorem superioris conchae cavitatis, altera vero paulo superius in partem anteriorem cavitatis scaphae infigatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
