# Acta eruditorum 1705 464

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, RATMUNDI VIEUSSENS, DOCTORIS MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/464

Duobus autem auriculae musculis internis, utrumque extremum intra illam obtinentibus, ac in capitibus potissimum macilentorum conspicuis, nomina a trago & antitrago ita imponuntur, ut musculus tragi, ambitu fere circulari circumscriptus, fibris carneis externam tragi faciem occupare, musculus vero antitragi basin ad posteriorem antitragi partem habere, & pyramidis in forma assurgentem in conchae marginem, ubi anthelix definit, inseri perhibeatur; quibus musculis in auricula fibrae carneae, a gibbo conchae circa ejusdem dimidium recedentes & in anthelicem transversim extensae non minus associentur, atque fibrae aliquando carneae musculis externis a quadrato colli ad inferiorem auriculae partem soleant accrescere. Auricula cum osse temporum non solum per musculos exteriores, sed & per nexus membranaceos, imprimis per ligamentum, cohaerere asseritur, quod acutum illum processum in auriculae cartilagine indicatum, itemque superiorem cartilaginosi meatus auditorii partem, cum temporali osse ibi colliget, ubi ab hoc zygomaticus processus erumpit. Quo meatus auditorii, a coarctione conchae incipientis & usque ad tympani membranam per os temporum progredientis, tota cavitas cylindro quidem elliptico comparata, sed satis tortuosa atque serpentina exacte cognoscatur, cera vel alio liquato corpore jubetur repleri. Membrana adiposa ad meatus auditorii solummodo medietatem dicitur elongari, statimque ab ingressu in fibras carneas abire reticulari ordine dispositas atque suis areis glandulas ceruminis, a Domino du Verney primum descriptas, fulcientes, cum e diverso auriculae cutis eundem meatum investiat totum suaque expansione membranacea, in quam circa medium ejus gracilescit, ipsius membranae tympani exteriorem faciem constituat. Dum arteriae ac venae exteriores traduntur, mentio sit nonnullorum ramorum venosorum, qui sanguinem non in venam jugularem, sed singularem prorsus reducant, ex eo occipitalem appellandam, quod plures ramos alios ab occipitis partibus accipiat, utrinque alias post mammillarem processum per novum foramen cranium subintrans, atque sanguinem in sinus laterales exonerans.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
