Latin
RATMUNDI VIEUSSENS, DOCTORIS MEDICI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 471
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem sonori motus, interveniente membranae tympani atque ossiculorum motu ad labyrinthi vestibulum delati, eo ordine canales semicirculares atque cochleam percurrere fusius indigitantur, ut ab ei dem intra vestibulum labyrinthi commune canalis majoris &minoris orificium, nec non canalis minimi orificium augustius, utpote fenestrae ovali e directo opposita, primum ingressis, hinc per tres canales ac tria reliqua orificia ad vestibulum, demumque ad scalam vestibuli in cochlea reflexis, potissimum tres canalium zonas, zonamque cochleae, latitudine &longitudine propter diversorum tonorum perceptionem distinctas, tanquam primarium auditus organum, affici distinctius constet. De caetero spem indiistrius Autor facit, se posthae, si otii paritique artificis copia suppetat, naturalem hanc auris humanae anatomen artificiali, duEx Figurarum autem eledum desiderata, esse illustraturum. gantissimarum Tabulis decem, Indici antepositis, eas inprimis transcribere visum fuit, quae Tabulam V. VI &X constituentes, novae musculorum uvulae &laryngis descriptioni lucem praeferunt, omnesque auris partes, auditui maxime inservientes simuljunctas, atque proprio situ &magnitudine exprimunt. TAB. X. Fig. 2. Uvulam exprimit, secundum partem anteriorem, cum suis musculis juxta novam descriptionem delineatis. A. Uvula. BB. Musculi salpingo staphyliniCC. Musculi glosso-staphylini. DD. Musculi pharyngo staphylini. ee. Tonsillae. Figur. Pharyngem exhibet, secundum partem anteriorem, cum suis omnibus juxta descriptionem datam orificiis &musculis; exceptis musculis glosso-staphylinis, in praecedenti Figura lit. CC. sufficienter depictis. FF. Mudibzy G Google FF. Musculi salpingo staphylini. G. Uvula sua membrana, nec non parte glandulosa, denudata, ut appareant fibrae musculares in eandem se inserentes. Eadem vero uvula sursum aliquantum tracta, ut orificium pharyngis ad nares aliquatenus in conspectum veniat. HH. Musculi pharyngo-staphylini, sive mavis staphylopharyngaei; a quorum dextro membrana investiens sublata est, ut fibrarum ejus **integer processus manifestetur. II Musculi glosso-pharyngaei: quorum progressus, ut ex toto appareret, pars superior membranae pharyngis ablata fuit. KK. O ificium ad nares.